Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

1601. feiiruár 17. előtt. 495 aliis sive M ti s Suae, sive regnicolarum aut aliorum quorum­cunque privatas commoditates coucerneutibus, iis solummodo quae ad expeditionem bellicam pertinebunt, debita sedulitate iucumbere, reliqua autem omnia ad pacatiora usque tempóra reiicere et cum omnis ulterior mora non damnosa solum sed periculosa etiam videatur futura, promovendis et quanto citius ad optatum finem deducendis negotiis dietalibus quicquid pote­runt studii alacriter impendere velint. Ad rem ipsam quod attinet: Etsi C a e et K a e Mti satis constet fideles regni status atque ordines atque eorundem subditos continuis praeteritorum annorum bellis militum inso­lentiis et crebris hostium vastationibus, lue iumentorum, steri­litate omnis generis fructuum et pestifera hominum strage, aliisque calamitatibus. non leviter attritos sed viris et viribus magna ex parte exhaustos esse, dictasque ob causas S. M. eosdem ab ulteriori contributionum onere sublevatos potius quam magis aggravatos cuperet: tarnen cum in praesenti discrimine praesenti etiam auxilio opus sit, S. M. benigne con­fidit regnicolas tempori et necessitate prudenter ac obsequen­ter sese accommodaturos, eo potiorem publicae quam privatae utilitatis rationem habituros esse: ac proinde clementer postu­lat ut, ad coutinuandam praesentis anni expeditionem de sin­gulis domibus tarn colonicalibus quam inquilinariis facta nova portarum connumeratione, citra omnem exemptionem dicam unius et dimidii floreni bungaricali haud gravatim conferre: illasque pecunias duobus terminis, videlicet pro dimidia parte ad festum divi Georgii, pro aliqua vero ad nativitatem sancti Joannis Baptistae ad manus dicatoris regni administrandas curare velint, ea discretione circa dicationem observata, ut coloni et inquilini ditiores more hactenus cousueto pauperiores sublevent: praecipue vero sublevandis tenuiorem oneribus ii subsidio sint, qui ad coníinia Polonica et aliis in locis positi, ab omni hostium et externorum militum excursione hactenus immunes fuerunt et prae ceteris facultatibus auctiores sunt. Huicque oneri, quantum portionem colonorum concernit, secun­dum Constitutionen! anni nonagesimi septimi articulo tertio compraehensam, non modo omnia Mtis g. bona tam ecclesias­tica quam secularia in quibuscuuque comitatibus sita, sed uni-

Next

/
Oldalképek
Tartalom