Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
500 A I'OZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS versi et singuli etiam alii constitutionibus anni nonagesimi quinti et aliorum sequentium annorum in specie designati. aeque sint obnoxii: simulque iuxta Constitutionen! articuli noni et decimi anni nonagesimi noni, tredecim oppida Scepusiensia aliquid conferre; in Sclavonia vero, ut superiori, ita praesenti etiam anno de singulis domibus centum viginti quinque denarii numerari debeant. Et quia necessitas omnino postulat, ut dica citra diuturniorem moram exigatur, quo milites inde intertenendi tempestive conscribi et ad imminentes necessitates inpromptu haberi possint, cum hactenus res ipsa docuerit, uti etiam supremis regni capitaneis satis constat, quod non obstantibus saluberrimis constitutionibus circa subsidiorum administrationem sancitis ob non praestitas tempestive contributiones, omnem saepe expeditionem bellicam, non sine gravissimo reipublicae detrimento fuisse impeditam: S. M. itaque publico statuum et ordinum decreto promovendae solutionis dicae curam dominis terrestribus censet imponendam, sub perennali confiscatione et occupatione eorum bonorum ex quibus dicam reservatam fuisse constabit, ad rationem fisci regii S a« Mtis et solam requisitionem camerae vel directoris, de facto contradictione inhibitione et repulsione non obstante, per eos quibus S. M. huiuscemodi occupationem cominittendam duxerit executioni demandaudam. Ad cavendas etiam subsidiorum imminutiones inde non raro provenientes quod nonnulli regnicolarum dicatorem regium ad connumerationem bonorum suorum admittere nolunt: S. M. renovandum censet articulum decimum tertium anno millesimo quingentesimo nonagesimo nono ea de re editum: similiter etiam articulum sextum anni superioris miilesimi sexcentesimi contra vicecomites et iudices nobilium in exactione subsidiorum negligentes aut pecuniam exactam apud se reservantes, emanatum ; nec minus etiam articulum trigesimum primum anno millesimo quingentesimo quadragesimo octavo contra dicatores qui in administratione sua fraudulenter egisse comperti fuerint, sancitum. Et ut de buiusmodi subsidio suo tempore debito modo ratio exigi possit, teneantur exactores eiusdem ex quolibet comitatu regista portarum ac domorum sigillis ipsorum comi-