Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)
IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.
492 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS citam curam gerens animoque suo clementer et diligenter revolvens, sicuti tutelae ita etiam reipublicae procurationem ad utilitatem eorum qui commissi sunt non ad eorum quibus commissa est, gerendám esse, ac proinde propria commoda et proprios affectus exuendo et communes induendo pro subditis suae protectioni divinitus commissis, dies noctesque paterne excubans, cognita ingenti clade per deditionem insignis fortalitii Canisiensis praeter oranem quidem Suae Mtis culpam et causam non virtute bostili, sed perversitate potius, tum Hungáriáé regno, tum universae christianitati illata pro eo ac res humanae ferunt non leviter certe, sed tanto gravius commota est, quod dolor iste non privatus, sed omnibus totius Christianitatis praecibus atque populis, de universali reipublicae Cbristianae incremento recte sentientibus, cum Maiestate Sua communis esse videatur, et in omnes christiani orbis partes porrigatur. Verum enim vero cum praeterita corrigenda et sarcienda potins quam vanis repraehensionum lamentis aut inani animorum maceratione atque etiam exacerbatione prosequenda videantur ac mortalium conditio has vices habeat ut adversa saepe ex secundis, ac vicissim secunda ex adversis nascantur, et foelicem rerum prosperitatem frequenter infoelicitas excipere, extremi infortunii autem casum non raro insperatum gaudium consequi soleat. Sua equidem M. rem iustam rationis tentura altius secum replitans ob iacturam illám, quantumvis gravem et minimé negligendam aut dissimulandam, sed omnibus módis vindicandam xneutique pavescendum, multo minus summae rei diffidendum, et, adversam haue sortem spe secundioris et melioris fortunae „moderate fereudam; interim autem quanto gravioribus res])ublica fluctuare videtur periculis: tanto cautius et vigilantius providendum atque enitendum existimat, ut non modo veteratorie erepta seu intercepta potius Dei beneficio recuperantur, sed ulteriores etiam hostium machinationes atque insultus pro viribus intervertantur communisque patria, variis bellorum procellis hactenus diu inultumque iactata, et misere lacerata, ad meliorem tandem securitatis statum reducatur. Tanto autem maiori alaeritate atque fervore armis insisteuduni, hostiumque pertiuaciae resistendum érit, quod hostes