Fraknói Vilmos és Károlyi Árpád (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 9. 1598—1601 (Bp., 1885)

IV. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1601. MÁRCZIUSBAN.

1601. február 17. ei.ott. 493 tanquam subsessores et insidiatores temporum antehac paceni simulasse potius quam vere affectasse : nunc vero Canisiensi fortalitio, ac aliis nonnullis locis tmitimis in potestatem suam redactis, cristes magis magisque erigere, et ad inaiora aspi­rare, eumque in finem compendii sui gratia omnem quasi anni praeteriti exercitum in hibernis collocatum reliquisse videan­tur, ut, cum in expeditione bellica melior sit praeoccupantis conditio, priores armati in campum descendere fideles, atque imparatos opprimere et subiugare possint. Quod cum ita se babeat, vim autem vi repellere non modo omni iure liceat sed fortitudo quae bello pátriám a bar­baris tuitur pleuam iustitiae laudem mereatur, Suaeque Mti ratione regii muneris omnino incumbat ut fideles suos ab omni bostium insultu pro viribus defendat : idcirco C. et R. M. non ignara bellum non in milite et armis solum sed maxime in expensis et sumptibus consistere, per quos milites sustentandi sunt et arma efficacia et utilia fiunt ad consequendum optatum intentionis suae effectum, in eo nunc tota est occupata, ut in sacro Romano Imperio ac reliquis Mtis Suae regnis atque dominiis ulteriora, et pro necessitatis magnitudine, ampliora quam unquam antehac subsidia colligere, atque interim non pro defensione solum, sed pro offensione etiam validum exer­citum, tam peditum quam equitum tempestive parare et ad propugnandam communem patriam, mature in Hungáriám destinare, immanissimoque hosti, in regni istius viscera magis magisque penetranti, sese tanquam clypeum fidelium suorum, debito modo opponere, adeoque alios etiam non reipublicae solum christianae sed exteros quoque principes tum ad sup­petias ferendas tum ad ineundam belli societatem adducere eaque ratione vires suas corrobt »rare, bostium autem potentiam distrabere atque enervare : simulque non de commeatu solum, sed reliquo etiam apparatu ad prosequendum bellum necessario meliori quo tieri poterit modo providere possit. Planeque con­fidit S. M. buiuscemodi conatus optato successu neutique cari­turos, sed afflictae patriae ad propulsandam vim hostilem non parum praesidii allaturos esse. Quia vero externis subsidiis, nisi domestici etiam roboris nervi accedant, minus tuto innitendum videtur; verendum

Next

/
Oldalképek
Tartalom