Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIIJSBAN. 89 nus contulerit, erogarit, impenderit, atque etiam nunc quot­annis impendat, ut de Progenitoribus Maiestatis Suae nihil dicatur, neque ipsi fideles Ordines negabunt, et res ipsa* luce clarius testatur; quod cur sibi de Sua Maiestatc postliac mi­nus polliceantur, causam sane Sua Serenitas nullám esse videt; multo minus, cur se desperatos et derelictos existiment, aut de extremis amplectendis cogitare debeant, quorum ut illud Ma­iestas ipsius nunquam in animum induxit sulim, sic hoc toties repetitis vicibus sine injuria Maiestatis Suae, et juxta offen­sionem dici vix posse videtur; itaque ut prius, sic nunc quoque Sua Serenitas, quid ea re sibi velint, intelligere cupit. Faten­dum quidem est Confinia defectibus non carere, fűit hoc olim etiam integro adhuc Regno, neque tanto Confiniorum numero querela; id quod facile demonstrari posset; nulla tamen hac nunc temporis reliquorum Maiestatis Suae subditorum culpa, quos paratis subsidiis atque opibus huic Regno nunquam de­luisse constat, neque vero etiam Suáe Maiestatis, sed partim cujusdam fatalis necessitatis, qua hactenus impedita fűit, Im­perii auxilia obtinere (quod tamen brevi fieri posse confidit) partim, quod Confinia sint modo longe plura, tantoque loco­rum intervallo, quam ut iis Maiestatis Suae Regnorumquo ipsius atque Provinciarum auxilia sufficere possint. Quae omnia Sua Serenitas non eo intelligi velit, quod minus recte fieri putet, fideles Ordines de sua suorumque salute sollicitos esse; sed ut certum sibi persvadeant, nihil omnium Maiestatem Suam aut intermittere aut intermissuram esse, quae quidem ad incolumitatem et conservationem ipsorum spectare quomodocunque posse videntur; ideoque etiam minus necessarium ducere, ut quas ad exteros Principes, nonnisi maximis sumptibus, decernendas legationes existimant, nisi forte ex Maiestatis Suae voluntate, ad futura Imperii Comitia. Ne tamen, ad petitionem fidelium Ordinum, quicquam reliqui faciat Sua Serenitas, rem ipsam apud Maiestatem Suam sedulo promovendi, ut quamvis per se in id incumbat, maximé tamen ipsorum votis atque desideriis tanto satisfaciat, magis atque celerius. Hoc Suae Serenitati imprimis probatur, cum necessa­rium fideles Ordines ducunt, ut Maiestas Sua, communicatis

Next

/
Oldalképek
Tartalom