Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.90 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS cum ipsis, et viciuis Regnis ac Provinciis consiliis, Confinia certioribus stipendiis, et munitioribus operibus firmet, quod idem et reliquae nonnullae Provinciáé desiderant, et Maiestati Suae curae érit, ut omnes in eam discedant sententiam ; recte jgitur fecerint, et ex mente Suae Maiestatis, si in eam rem nonnullos delegarint, et sub praesenti Diaeta nominarint, qui statuto die ac loco, caeteros conveniant; accepta in eam rem absoluta agentli concludendique potestate. Quod se in gratuitos labores, Confiniorum intertentio­nem, continuorum Equitum, et particulares Insurrectiones, sumptus impendisse asserunt, neque parvi momenti sunt, et pro Patria laudabiliter facti; quamvis quae bic desiderari etiam ac dici possint, ipsi Ordines baud ignorant. Sed tamen tanto minus illis graves, quandoquidem a Dicae exactione, ante et post proxime praeteritam Diaetam, adeoque a tot annis, immunes fuerint; quod de reliquis Suae Maiestatis, Serenissimaeque bujus Domus Provinciis dici non potest, quae fere ea omnia atque singula hactenus baud inviti praestiterint. Porro ad campestrem militiam lioc saltem anno condu­cendam quod attinet, non potest non laudare Sua Serenitas fidelium Ordinum in defendenda Patria egregiam banc animi voluntatem; sed magnas ad id tempore obstare difficultates, re mature deliberata, animadvertit. Quarum baec praecipua esse videntur, ne bosti, qui alias pacem, si munera mittantur, haud obscure offert, ad apertum bellum occasio detur; nimis tamen importune; fieri enim non potest, quin existimet arma in se parari, cum de bac militia hungarica campestri inaudi­verit, multisque millibus majoréin kunc militum numerum fama ipsa more suo efficiet, ut quae plerumque vires acquirit eundo. Non igitur deerit suis rebus, qua est potentia ac fero­cia, quin praeoccupet ipse; quid vero ex bac parte consideran­dum amplius sit, fideles Ordines prudenter intelligunt, Et satius est de his plura cogitare, quam dicere. Sunt nonnulla etiam alia, quae maturius bac in re consilium desiderant, alia quoque, quae nonnisi maxima incommoda, reique militaris dispendium secum trabere videntur. Quibus omnibus necessario, ac pro rei gravitate diligen­ter binc inde perpensis, nullam certe ad defensionem hoc tem-

Next

/
Oldalképek
Tartalom