Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

80 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Az irat czíme: Secundá Kesponsio Statuum et Ordinum Regni Hungáriáé, diaetaliter congregatorum, ad primarn Replicam Suae Sere­nitatis Archiducis Matthiae reddita, 1593. (Egykorú irat Soprony sz. k. város levéltárában.) VII. 1593. Február 21. Mátyás főherczeg második leirata az országgyűléshez. Serenissimus Princeps ac Dominus Dominus Mathias Archidux Austriae, Dominus noster benignissimus clementer intellexit, quae ad responsum datum fideles Status et Ordi­nes pluribus replicarunt, ad quae sie breviter respondendum duxit : Absentiam Suae Maiestatis Caesareae et Regiae nonnisi gravissimis causis niti, jam antea dictum est, idque fideles ordines sibi certo persvadeant; quod vero Maiestatem Suam adeo expectant, et necessitati lioc tribuit Sua Serenitas, et abundantis hoc potius erga Maiestatem Suam amoris signum esse judicat; nihil dubitans, quin Maiestas Sua, justis illorum preeibus mota, peractis Imperii Comitiis, rebusque feliciter restitutis confectisque, in quo illorum quoque salus vel maxime vertitur, suo ipsos tandem praesenti laetoque aspectu sit libenter exhilaratura. • Defensionem Regni ideo duplicem Sua Serenitas duxit, nec ut opinatur perperam, quia una maximis et pene infinitis, altera certis sumptibus et impensis constet ; illa apertum bel­lum respiciat, haec jDacis sit firmamentum pariter ac belli; neque tarnen istam minus necessariam, quam illam existimavit, aut nunc etiam existimat. Sed ut ipsi fideles Ordines, sie Sua quoque Serenitas consultum omnino ducit, imo nec ullo modo praetermittendum, ut si qui sunt errores in peracta Inquisitio­ne, circa Confinia reperti, debite emendentur, corrigantur, tollantur; qui tarnen hactenus neque Suae Maiestati neque etiam Suae Serenitati innotuerunt ; ideo quia trimestre Con­silium, ob varias causas jam antea repetitas, debitum finem sortiri nequivit ; unde etiam gravaminibus illis mederi hacte­nus non potuit ; ubi tarnen de termino discussionis generalis Inquisitionis cum Regnicolis Sua Maiestas convenerit, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom