Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRÜÁR- KS MÁRCZIÜSRAÍÍ. 81 ut fiat, a Statibus et Ordinibus Regni Sua Serenitas diligenter requirit; tunc Sua Maiestas, audita et perpensa per Suam Serenitatem vei Serenissimum fratrem Consilii Hungarici sententia, justo ac convenienti modo corriget et emendabit, querelis ut debita ratione satisfiat, curabit, injurias, violentias, oppressiones prohibebit, in auctores et transgressores severe animadvertet, Habet quidem Sua Serenitas a Maiestate Sua plenipotentiam et agendi facultatem, quam exbibitam Ordines viderunt; non tarnen ea mutandi, de quibus Maiestas Sua jam se resolvit, verum iis insistendi potius, atque fideles Ordines in eam quoque opinionem adducendi; quae qualia sint, ex priori scripto intellexerunt, certe ejusmodi, quorum authoritatem defugere fideles Ordines, pro suo erga Maiestatem Suam fideli obsequio, minimé dignum existimabunt. In eo enim, quod ex Suae Maiestatis sententia instituendum erit, trimestri Consilio de omnibus, secundum Maiestatis Suae benignam oblationem, et agi et concludi poterit. Quemadmodum etiam necessarium ducit Sua Serenitas, ut postea quoque et suo Semper tempore trimestria Consilia, vigore Constitutionis Diaetae praeteritae, celebrentur; Regnicolarum supplicationes, querelae, petitiones audiantur, ac debito modo de iis et aliis tarn publicis quam privatis a Regni Consiliariis consultetur atque tractetur. Ad Palatinalem vero dignitatem quod attinet, vident fideles Ordines ipsimet, nuuc ejus constituendae occasionem non esse. Quis enim unus, tam inter se dissitis et distractis Confiniis, sine periculo praeesse, aut sufficere posset ? Alia fűit. olim ratio, alia nunc est, et baud ignorat Sua Serenitas, quid de Supremis Regni Capitaneis, Ordines in superiori Diaeta Suae Maiestati supplicarint, idque pro meliori modo fiat, et Sua Maiestas in primo trimestri Consilio super bis se resolvat, Sua Serenitas apud eandem diligenter intercedere non intermittet. In quo quidem trimestri Consilio et de caeteris, quae Ordines suo scripto necessaria ducunt, agi commode poterit, et quid illorum maximé expediat. Proventus Arcbi Episcopales Strigonienses in quos usus con vertantur, fideles Status et Ordines minimé ignorant, et Magyar Országgyűlési Emlékek. VIII. 6