Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1593. FEBRUÁR- É9 MÁRCZIÜSBAN. 77 Ad defensionem Reipublicae quod attinet, Serenitas Sua duplicem esse benigne existimat, unam scilicet Regni, alteram Confinierum con ser vándorúm rationem; Statibus tarnen eam minimé separantibus, unum et idem esse videtur, quod Confi­niorum tutela, et permansio Regni ipsius sit defensio, et e contra; nam Confiniis (quod Deus avertat) amiséig, et reliquas partes, quae sub umbra et tutela Confiniorum utcunque quies­cunt, amitti necesse est; sicut hoc quotidiana experientia, et superiorum annorum varii casus claro exemplo docere pos­sunt. Atque ipsi Status eam praecipue ob causam operae pre­tium existimant, urgentes Confiniorum curam et sublevamen, quod reliquias Regni ex illis pendere non ignorant. Quod si Maiestas Sua Caesarea aut Serenitas Sua Inquisitionem Com­missariorum discutere voluisset, ex ea omnes rei difficultates, omnes necessitates, omnes denique modos et rationes malae administrationis animadvertisset; cujus quidem relationis dis­cussio quod in Consilio trimestri ad id instituto audiri et in consultationeiu deduci nequivit, non quidem per Dominos Con­siliarios Suae Maiestatis stetit, qui id neutiquam subterfugi­turi fuissent, sed quod Sua Caesarea Maiestas plenam reme­diorum adhibendorum potestatem Serenissimo Archiduci Er­nesto attribuere recusavit; quod tarnen in proxime celebrata Diaeta conclusum erat, et a Sua Caesarea Maiestate confirma­tum, et nec modo, nec tum verendum erat, ut ea re Suae Ma­iestatis Regiae potestas, vei minimum restricta aut circum­scripta fuisset. Et quamvis Regnicolis gratum fuisset dudum in eo tri­mestri Consilio prolixe Inquisitionem auditam fuisse; attamen quod factum est, infectum fieri nequeat, et Yestris Maiestati­bus jam dudum manifestum sit, ex mala administratione cala­mitates Regni subortas et introductas esse: ideo, postquam res ipsa et periculum diuturniorem moram non patiatur: sup­plicant Status et Ordines Regni, dignetur Sua Serenitas, ex potestate sua, quae ei per Suarn Maiestatem attributa est, cle­menter statim sub praesentibus Comitiis manus admovere, et voto Statuum, pro necessitate periculorum, satisfacere; non expectato ullo tempore trimestris Consilii. Postquam de tribus Regni Supremis Capitaneis, eorumque authoritate in superio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom