Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

78 A POZSOXYÍ ORSZÁGGYŰLÉS ribus postremis Comitiis postulata, Sua Maiestas nondum pro Statuum Toto se resolvit, ideo jam eligat Palatinum nunc sta­tim, cum solita authoritate; eligat quoque Thesaurarium, qui proventus Regni bono modo subministret et eroget; babeat Consilium Hungaricum suam authoritatem, et non administre­tur Regnum ab externis, et rerum Hungaricarum ignaris, et propriorum commodorum sectatoribus; reducat praeterea Sta­tum spirituálém in bonum ordinem, et conferat Archi-Episco­patum Strigoniensem, et alia vacantia beneficia benemeritis personis. Banus denique babeat suam authoritatem plenariam, tam in Coníiniis Croatiae quam Sclavoniae; nam stante prae­senti perturbato Regni statu, etiamsi omnes omnium Provin­ciarum tkesauri liuc convertantur, nunquam tamen neque hoc Hungáriáé Regnum defendetur, nec alia Suae Maiestatis Regna tuta esse poterunt; exemplo est recens clades Sclavonica. Qui­bus per Suam Serenitatem praestitis et adimpletis, tum demum quod ad Dicam in propositione Suae Maiestatis postulatam, et alia attinet, Status et Ordines nihil in se desiderari patientur, sed omnia quaecunque ab ipsis, tantopere quassatis ct con­cussis, ac quasi in nihilum redactis, fieri et praestari poterint, imo etiam supra vires, libentissime ac liberalissime conferent. Et praeter Contributiones quasvis ac suhsidia propria quoque capita ac vitám ipsam, qua nihil charius, prompte et alacriter in sui defensionem devovebunt. Ubi Serenitas Vesträ verba illa Regnicolarum, suo in scripto »Sirebus infectis hinc discedatur, de extremis tentandis«, posita, plus in recessu habere, quam prima fronte prae se ferri asserit, ideoque molesta Suae Serenitati accidisse innuit, Sere­nitasque Sua Status et Ordines benigne hortatur et obtestatur, ne animis abjectis, avitae virtutis, constantiae et fortitudinis obliviscantur, quum majoribus in periculis constituti nihil si­mile cogitarint : sciat Sua Serenitas dementer, Status et Or­dines eo verborum contextu 11011 quidem libenter, nec tarnen temere usos esse ; jam enim per plurimos annos infinitis vici­bus, in Diaetis, in Consiliis, in supplicibus libellis, in Comita­tuum Conventibus, in Confiniis, in liberis Civitatibus, publicis privatisque clamoribus et querelis mala et gravamina, cala­mitatumque et miseriarum varia et intolleranda genera Maie-

Next

/
Oldalképek
Tartalom