Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.76 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS dium fidelium subditorum suorum venire nequivisse, sicuti id retroaetis etiam temporibus Ludovicum primum, Sigismun­dum, aliosque Reges, necessitate id exigente, et Divos quoque Ferdinandum et Maximilianum Imperatores, periculosissimis temporibus, aliena in celebrandis Comitiis opera feliciter usos fuisse. Meminerunt quidem Status et Ordines Regni id ita se habere, et veteres Reges illos in Italiam et alias peregrinas Provincias profecturos, Regni negotia interdum per Legatos ac Yicarios admiuistrasse; sic divum quoque Ferdinandum ad Zoliensem ac Tyrnaviensem Conventus peragendos, non Sere­nissimorum liberorum suorum, qui tenerioris adhuc aetatis erant, sed praecipuorum ac gravissimorum virorum Consilia­riorum suorum opera usos esse; neque tarnen, nisi praeter an­tiquam consvetudinem, et contra piiblicas Constitutiones, tibi habetur, ut Sua Maiestas Regia personaliter in Regno resi­deret, id factum esse certum est; et neque tamen aut antiquos Reges, aut divum ipsum Ferdinandum, ejusque filium et suc­cessorem Maximilianum felicis memoriae, tot annos a suo hoc Regno Hungáriáé unquam abfuisse, quod jam moderna Caesa­rea Maiestas (cujus absentiae decimum aut cluodecimum plus minus annum numeramus) abfuerit; quod si antiquitus id temporis conditio et necessitas túlit, tamen eo tempore longe felicior temporis status erat, et Reges absentes, tunc suos domi, cum plena authoritate relictos habebant Palatinos, Waywodas, Bános, Comites, Praefectos indigenas, qui Rem­publicam domi, forisque defendendo, et res omnes cum autho­ritate expediendo, ipsorum e Regno absentiam facile resarcie­bant; nunc tandem fractis rebus, ac Regno ab hostibus majori ex parte occupato, quam necessario praesentia Regiae Maie­statis requiratur, et desideretur, praeterquam nemo alius per­ditis rebus opem ferre queat, Serenitas Sua facile dijudicare potest. Quare, juxta benignas Suas saepius factas oblationes et Constitutiones etiam publicas Regni, Sua Majestas in poste­rum crebrius et celerius fidelibus suis Hungaris se ipsam viden­dam clementer praebeat; neque per alios, sed ipsamet circa avertenda mala, pro rei necessitate, occupetur, et intenta esse dignetur, humiliter supplicant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom