Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIIJSBAN. 69 mentei* intellexit, quae fideles Regni Status et Ordines priusquarn propositionis consultationem aggrederentur, Suae Serenitati ob oculos ponenda duxerunt; praecipue vero, quanto animorum dolore afficiantur, quod sperata et summopere desiderata Caesareae Regiae Maiestatis Suae praesentia, praeter morém et consvetudinem Divorum Hungáriáé Regum, destituti, cum éadem de praesenti luctuoso statu Regni, de permansione et defensione eorum, nec non de Regni administratione, in meliorem statum reducenda, coram agere, tractare, et pro magnitudine periculorum cervicibus ipsorum impendentium, concludere non possint, Haud obscure innuendo, quod iidem Status et Ordines alioquin jam fere desperati, si infectis rebus hinc discedatur, extrem a necessitate coacti, non hujus solummodo Hungáriáé Regni, sed universae etiam Europae periculo, ad extrema descendere cogantur. Quibus quidem omnibus, pro rei gravitate atque magnitudine, aequabili mentis trutina, diligenter examinatis et discussis, Sua Serenitas diffiteri non potest, quin praesens rerum status Suae Caesareae et Regiae Maiestatis praesentiam omnino exigere videatur. Sicut enim ex Propositionum libello, tidelibus Regni Statibus et Ordinibus non ita pridem exhibito, satis constat, Suam Caesaream et Regiam Maiestatem, pro paterno suo erga Regnum et Regnicolas affectu, jam dudum nihil magis in votis habere, quam ut praesens, non modo de praesentibus malis sublevandis, sed de futuris etiam praecavendis atque propulsandis, cum Statibus et Ordinibus Regni consultare posset; urgentibus tamem intestinis Imperii dissidiis, atque simul vicino hoste, posthabito induciarum foedere, in Sclavonia hostiliter grassante, Sua Caesarea et Regia Maiestas, pro muneris sui ratione, coacta fuit, non intestinis solum contentionibus, priusquam publico cum exitio latius serperent, et radices altius agerent, tempestiue componendis incumbere, sed Turcicis etiam conatibus, meliori quo fieri potuit modo occurrere, atque adeo subsidiis pro defensione Inclyti Regni Hungáriáé, et Partium ei annexarum undiquaque celeriter procurandis atque colligendis invigilare, atque ad Imperii Comitia etiam parare, rationes earum rerum inire, in eo totum esse id quod Sua Maiestas ab Imperio longe dissita,