Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1.70 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS baue! dubie minus feliciter praestare potuisset ; sicuti etiam retroactis temporibus in memóriám revocatis, Hungáriáé Regum a Regno absentiam non usque adeo inusitatam, aut praeter morém et consvetudinem esse satis apparebit. Constat enim quondam Divos Ludovieum I., Sigismundum, Ladislaum et Yladislaum Ungariae Reges felicis memoriae, aliorum Regnorum suorum Poloniae, Bohemiae, ipsiusque S. R. Imperii necessitatibus id exigentibus, a Regno Hungáriáé multoties abfuisse. Divos etiam Imperatores Ferdinandum I., et Maximilianum II. inclytae recordationis, periculosissimis saepe temporibus, praecipue vero anno 43. et 66., Regno, propter apertum bellum, in gravissimo discrimine constituto, in Comitiis celebrandis, aliisque negotiis Regni exequendis, aliena opera feliciter usos fuisse, nec tarnen interea quicquam eorum, quae ad conservationem Regni atque incolarum pertinere visa sunt, et praestare potuerunt, praetermisisse; sed hactenus ipsum Regnum, Dei imprimis beneíicio, praelibatorumque Imperatorum Ferdinandi et Maximiliani, nec non Suae Caesareae et Regiae Maiestatis, maximis et continuis curis, laboribus, et immensis sumptibus, prout ipsi Regnicolae in Decretis publicarum Constitutionum saepius fatentur, sexaginta abhinc amplius annis, ab extremo interitu servatum, atque hoc ipso etiam hostem tarn praepotentem, spe sua, qua Regnum jam diu penitus devorat, frustratum esse. Cujus alioquin vim et arma, complura alia potentissima Imperia, Regna et Dominia, vix paucos annos sustinuisse palam est. Unde sane, cum manifeste liqueat Suae Maiestatis absentiam huic Regno et Regnicolis commodo potius, quam incommodo esse, Suamque Maiestatem non minus absentem quam praesentem Regni necessitatibus emolumentisque incumbere: idcirco Sua Serenitas omnino coníidit, fideles Regni Status et Ordines, causis atque impendimentis absentiae recte consideratis, Maiestatem Suam, quominus sese ad praesentem Diaetam in medium fidelium suorum conferre potuerH, pro sua aequanimitate atque prudentia obsequenter excusatam habituros. Nec dubitat Sua Serenitas, neque etiam ipsos Ordines dubitare par est, quin Caesarea Regiaque Maiestas < rebus in Imperio compositis, ac pro beneíicio hujus Regni