Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

62 A POZSONYI OHSZÁGOílÍLÉS Ad commeatum porro quod pertinet, et si superioribus antehac Comitiis decretum statutumque fuerit, ut non tautum in generalibus belli expeditionibus, sed etiam pacis et inducia­rum tempore, commeatus et annona, ad arces et praesidia fini­tima, tolerabili pretio apportarentur; comperitur tamen, non solum id non succedére, verum etiam in diversam apud aliquos interpretationem cadere, tamquam statutum lioc annonarium ad generales tantnm expeditiones, aut ad summum particulares Insurrectiones referendum sit; postquam autem milites indiffe­renter sive in Praesidiis excubent, sive adversus liostem edu­cantur, rebus necessariis sustentandi sunt (quod dictat ratio, postulat aequitas): necesse érit, ut Statutum illud Ordines non tantum exsplicatius interpretentur, sed etiam ad rectum mó­diim ac mensuram pretiique limitationem, secundum commu­nem et publicam annonae aestimationem, accommodandum curent. Quandoquidem insuper pascuationis tempore quotannis varia se gravamina et querelae offerunt, operae pretium et con­sultum fore Maiestas Sua censet, de modo limitationis ut Or­dines cogitent, quid a subditis et quantum militibus ordinarie et quo id pretio suppeditandum sit; quo denique modo modus ille, ne vei una vei altera pars querelae causam liabeat, opta­tum consequi effectnm possit. Maiestas autem Sua eas initura est rationes, ut tempestive milites e pascuis ad ordinarias Sta­tiones, ne diutius misellis subditis oneri sint, revocentur. Si vero nibilominus subditos, quemadmodum diversis hactenus querelis allatum fűit, a militibus, contra modum aut limita­tionem illám, ulterius gravari, molestari, aut damno affici contingeret, ex militum illorum stipendiis compensationem de­cerni Maiestas Sua consultum ducit; cui neque hoc displicet, ut a Supremo Capitaneo, aut Supremis Comitibus in Comitati­bus et Yice Comitibus, certa locorum et pagorum distributio fiat, in quibus stipendiarii pascuationis tempore, pro Stationis cujusque vicinitate, collocari possint; sin autem inter illos conveniri non satis contingeret, de eo referri ad Aulám queat. Postquam deinde huic Regno cum eo hoste res est, ad­versus quem nunquam satis magna militum copia ad exitium, quod perpetuo ille machinatur, avertendum, in promptu sit

Next

/
Oldalképek
Tartalom