Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIIJSBAN. 63 Maiestas Sua, de salute fidelium suorum subditorum paterne sollicita, caveri debere censet, ne milites ulli qualescunque, sive Barones, Magnates, sive Nobiles, sive inferioris notae aut sortis sint, magno aut parvo numero, extra Regni fines, ad alios Principes aut Dominos, clam vei aperte conducti, militatum se propria autboritate, nullaque impetrata facultate, quod saepe íieri comperitur, conferant, aut eos alii colligant aut conscribant; neve etiam Status ipsi inter se mutuo alter alterius stipendiarios, aut famulos, aut etiam, quod nonnunquam accidit, eos, qui Maiestati Suae obstricti sunt, auctiore stipendio yel salario ad se alliciant. Consecutum enim inde ab aliquo tempore fűit, ut dum inter se, tarn Ecclesiastici, quam Saeculares, augendo salario caertarent, equitis unius salarium ad septem vei octo ílorenos hungaricos, inusitato more, ascenderit, quod Maiestas Sua minimé tolerandum, sed antiquum morém et consvetudinem reducendam ducit, ne videlicet cuique ex Statibus sive Maiestatis Suae, sive alios Stipendiarios, absque dimissoriis litteris, conducere, vei commemorato modo ad sese allicere, neve etiam insolitum salarii incrementum inducere liceat; sed ut consvetum et ordinarium salarium, quod nimirum quatuor florenoram Rlienensium est, in usu retineatur, et observetur. Deditiones porro subditorum spontaneae, quibus Turcae paulatim in Regni viscera penetrant, quam perniciosae, quam non tolerandae sint, nemo non videt. Tametsi enim Status, öomitiis proximis, existimaverint difficulter ejusmodi deditiones, adversus tantam imminentis perpetuoque inhaerentis inimici potentiam, impediri, neque aliud remedium opportunius adhiberi posse, quam si Confinia bene munita et militibus armata sint; manifeste tarnen liquet, exitiales illas deditiones saepe nulla causa, aut necessitate, sed potius vel per trepidationem, vel per obstinationem et vindictae cupiditatem, quod a Maiestate Sua non cuique ad nutum praesidia alantur, vel alio simili modo, fieri, etiam si deditiones illae facile Praefectorum ac militum Suae Maiestatis auxilio evitari potuerint. Quandoquidem igitur Status aliqui, (non obstante, quod Maiestas Sua praesidia magis in dies ac magis äuget et confirmat) a deditionibus illis sese abduci non patiimtur, et quidem res