Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIÜSBAX. fii Capitaneisque et militibus suis excursiones illas, quae nulla aliquando necessitate cogcnte, tenuis lucelli aut praedae causa exercentur, sub gravissimae indignationis poena, tempore pacis, prohibitas esse voluerit; compertum tarnen habetur excursionibus ejusmodi a Baronibus, Magnatibus, ac Nobilibus usque adeo, tantaque licentia indulgeri, tanique eas vehementer apud illos invaluisse, ut nulla amplius prohibitio locum habeat; utque non tantum illi ipsi, ita cum suis absque ullo scrupulo pergrassentur, sed Maiestatis etiam Suae milites stipendiarios eodem invitent atque pelliceant, et ita quidem hostes provocent et irritent, ut conjunctis illi viribus Maiestatis Suae ditionem hostiliter invadant et impetant, utque illatúm damnum et injuriam cum acri vastitate ac miserabili subditorum Servitute, in quam ab illis abduci solent, ulciscantur; quemadmodum id luctuosa nimis exempla docent. Quo circa justani habet Maiestas Sua causam, ut in eos, qui ita excurrant, seque immorigeros praebeant, certam eamque severam, sicuti proxime superioribus Comitiis Regni statuta sunt, poenam ab Ordinibus ita statui postulet, ut absque ulteriori Judicii processu, nulla veniae vei remissionis spe relicta, non obstantibus quibuscunque ecrum privilegiis, eam poenam luant, utque in officio tam Barones, Magnates, ac Nobiles, quam Maiestatis Suae Praefecti ac milites retineantur. Deprehensum quoque manifeste nimis est, vagabundum quoddam hominum genus, quos Hajdones vocant, tum equites, tum pedites, a Baronibus nonnullis ac Nobilibus ad praedationes aliquas, etiam absque stipendiis, nullo certo Domino, ultro citroque pervagantes, sese Maiestati Suae militare falso jactitent; colonos ac rusticos multis módis gravent, aliosque Christianos ac mercatores obvios magis quam ipsos Turcas spolient; culpa tandem illorum malorum, quae subditis ita vei etiam Turcis inferuntur, in Maiestatis Suae stipendiarios adeo subinde redundante, ut compensatio a Praesidiariis ímitirnis, qui eo nomine suspecti fuerunt, postuletur, et ut propter praedationes illas vagas, finitimae Arces Thata, Vesprimium, et Palotha pro praedonum asylo habeantur. Ne vero hujusmodi vagabundi liomines nuspiam amplius a quoque pacis tempore alantur, aut tolerentur, Maiestas Sua quam maximé cautum cupit.