Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.60 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Tametsi praeterea in superioribus Regni Conventibus, eo praesertim, qui anno 1553. celebratus, statutum fuerit, ut Status Regni ex viginti quinque subditis equitem unum, umim­que peditem, Nobiles vero unius sessionis ex quinque Curiis nobilitaribus equitem unum, ad particuleres expeditiones, sive Insurrectiones, suis sumptibus arment atque expediant; quando autem ipse Generalis aut Supremus Capitaneus in Campum prodeat, ut Barones, Magnates, ac Nobiles sese illi persona­liter sistant, atque in eadem expeditione ad finem usque liae­reant, atque perseverent: non tarnen id, uti debuit, observatum fűit; quod non ita pridem ab aliquot Cis Danubianarum Partium Comitatibus in dubium vocatum fűit, qui pro viginti quinque subditis, totidem portás intelligentes, equitem tan­tum unum ac peditem mittendum esse voluerint. Barones autem ac Nobiles, cum ejusmodi particulares Insurrectiones sive Ex­peditiones susceptae et aSupremis Capitaneis indictae fuerunt, nonnunquam sese plane absentarint, aut saltem serius, nec debito quidem numero, nec quibus oportebat, armis acces­serint, nec retineri, nisi ad paucos dies potuerint. Unde cum hoc evenerit, ut invasionibus et conatibus bostilibus non ita, quemadmodum necesse fuerit, obviam itum sit, boc omnino tempore, quod imminentis periculi magnitudine metum in dies auget, Maiestas Sua buic incommodo ab Ordinibus occurri cupit; ut poena serio constituta, subditi quotquot ad Insur­rectionem sive expeditionem lecti fuerint, si non quolibet tri­mestri, saltem semestri spatio, per Vice Comites, vei alios in Comitatibus spectabiles viros, lustrentur, quo deinde a loci Praefecto, ubi necessitas postulaverit, vocati, protinus adsint, Patriamque suam, una cum Maiestatis Suae militibus stipen­diariis, tueantur et propugnent. Ut autem Grenerales, sive Su­premi Locorum Praefecti hac in re convenienti discretione et judicio utantur, ne citra singularem necessitatem, quam explo­ratam babeant, ejusmodi Insurrectiones sive expeditiones, unde frustra populus gravetur, temere indicent, Maiestas Sua soli­cite cavendum curabit. Excursiones deinde intempestivae, in fines Turcicos, quae variis incommoditatibus et periculis occasionem praebent, se­verius prohibendae erunt. Etsi enim Maiestas Sua Praefectis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom