Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIIJSBAN. 59 iis militum Praefectis, aut aliis statuenda, qui Collectam pro gratuitis operibus pecuniam, vario quaesito colore aut fuco, sibi ex eo loco, ubi reposita sit, rapiunt et usurpant ? Anne consti­tuendus aliquis, qui clavium curam habeat, donec pecunia in fabricam eroganda depromatur ? Quomodo etiam illi Magnates aut Nobiles mulctandi, qui non tantum suorura solutionem impediunt, sed etiam contra Constitutiones publicas in privatos usus convertunt ? quomodo item priores Constitutiones in me­liorem usum et efl'ectum redigendae ? Haec ne expediant, an vero Vice Comites obstringendi, ut pecunias illas, quae gratuitarum operarum nomine debeantur, colligant, et Camerae Hungari­cae refundant, ad quam etiam de earum rationibus referant, Consilio autem bellico incumbat, ut per suos Confiniornm fa­bricam urgeat, utque pecunias illas recte expendendas curet? In continui quoque continuatione ac retentione, varii animadvertuntur et intolerabiles defectus, de quibus Trans­danubianarum Pai'tium generalis Capitaneus, et Superioris Hungáriáé Praefectus saepe questi: quod praecipui Barones ac Magnates, contra solennes Comitiorum, quae anno 1578. habita fuere, Constitutiones et propriam assensionem, existi­mant nequaquam se ad continui praestationem obstrictos esse; unde hoc incommodi sequitur, ut ea Castra finitima, quorum tutelae ac defensioni tale continuum destinatum erat, uti in superiori Hungaria Kalo, Z ender eo, pro Montanis Civitatibus Wvwar, et inferiori Hungaria Kanisa, extremo diserimini ex­ponantur. Quapropter Caesarea Regiaque Maiestas, aliam ac­curatiorem fieri debere Constitutionem censet, poena sive mulcta in immorigeros, quemadmodum in superioribus Diaetis, potissimum vero anni 1578. indicatum fűit, addenda; ut vide­licet, quicquid ejus constitutum fuerit rectius servetur. Ad quod omnino opportunum fore Maiestas Sua judicat, si dili­genter, lideliterque portae numerentur, earumque index, seu Cathalogus locorum generalibus Capitaneis a Camera Hunga­rica tradatur, juxta quem continuatio continui, tarn apud Ec­clesiast-icos, quam apud Barones, Magnates, Nobiles, ac Civi­tates, sub poena in Articulis constituta, urgeatur; aut si defectum in hoc aut in alio Statu animadverti contigerit, a lo­corum Capitaneis de eo ad Aulám referatur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom