Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

58 A POZSONYI OIISZÁGGYÜLÉS Confinia expensas fecit. Et quainquam ct ipsi Austriae Ordi­nes novam rursus, eamque bonam pecuniarum summám ad Canisiense Praesidiuin sustentandum promiserunt, sperat ta­rnen Maiestas Sua, se eos ad majora praestanda permoturam esse, si ipsimet Hungáriáé Ordines, aliique in propinquo siti, ideni, conjunctis auxiliis, liberaliter praestent, quod uni Pro­vinciáé soli grave nimis foret. Cum igitur et vicinorum mirni­ficentia in ipsorum Hungáriáé Ordinum commoditatem cedat, metuendum vero sit, ne si quantum in se est, sua ipsi causa non faciant, Austriae, aliarumque Ditionum Ordines non tan­tum subsidia promissa subtrahant, sed et deinceps quoque ad similia praestanda facile adduci non possint, atque remotiores inde causam apprehendant, cur manum et ipsi in sinu teneant, sicque vicini, qui alias prompti sint, vicinorum exitium quod dolendum foret, otiosi spectent; coníidit Maiestas Sua Eegni Ordines, quod etiam clementer postulat, extraordinarium sub­sidium, pro rei necessitate, larga manu ad Canisiense Confi­nium conservandum, et ad insignem ibi rei militaris Praefec­tum collocandum exprompturos. Ut vero illius Coníinii Prae­fecturam Magnificus Franciscus de Nadasd suscipiat, Maiestas Sua cum ipso agere coepit, cujus responsum expectatur. Praeterea ad operas gratuitas quod attinet, magna earum incertitudo, et publicarum Constitutioiium in iis neglectus cle­prebenditur, dum in superiori et inferiori Hungaria pecuniae pro iisdem numerari solitae, quique inde proveniunt reditus, aut minus solvuntur, aut non recte- administrantur; dumque nulla de iis ratio, quemadmodum íieri debebat, rite redditur; quae omnia in grave Coníiniorum detrimentum vergunt, quod eorum fabrica eo modo imperfecta maneat, facilioremque hosti aditum relinquit. Quamobrem Maiestas Sua quam maximé necessarium existimat, ut de remediis Ordines cogitent, quibus ea emendari possent; quomodo nimirum a Yice Comitibus et Perceptoribus, vei aliis Administratoribus ea, quae acceperunt, eorumque rationes exigendae, an non cum locupletibus aliqui­bus, in quolibet Comitatu, transigendum, ut ipsi auxilio, salvo conductu, et si opus sit, militum manu, ab illarum in quibus versentur, Hungáriáé Partium Praefectis adjuti, eos reditus exigant, atque de iis rationem reddant. Quae poena aut mulcta

Next

/
Oldalképek
Tartalom