Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBKUÁtt- ÉS MÁKCZIUSBAX. 57 int-ra annum uniuii eorundem bonorum possessionem recuperare, sibique citra violentiae poenam usurpare, ita ut nihil in Constitutionem Conventus 1587. peccasse censeatur, quae tantum eos stringit, qui plane nulluni in occupata bona jus habeant. Statiiendum porro Maiestas Sua censet. quod jam ante etiam statutum fuit, ut si bellum apertum ingruat, atque exercitum ipsa Maiestas Sua, vel ipsius loco alius generalis belli Dux designatus educat, 11011 solum Praelati, Barones et Magnätes, Nobilesque veterani, sed etiam Nobiles novitii, litteris armorum donati, etiamsi bona nulla riobilitaria habeant, personaliter insurgere, et sese coram sistere, tum etiam Dicam, aliasque impositas Contributiones in publieos usus solvere compellantur. Quicquid etiam proxime superioribus Comitiis de mensurarum adaequatione statutum fuit, id ut- plénum ubique exitum atque effeetum sortiatur, Maiestas Sua ab Ordinibus curatum cupit. Est insuper, quod Ordines sibi diligenter ob oculos ponant, quantum referat hoc tempore, ut Castra finitima bene armata, ac praesidio munita sint. Quod cum superior atque inferior Austria, Styria, Carinthia, et Carniolia vicinae Provinciáé considerarent, subsidia huc et frequentia prompte contulerunt, ut enim de anno proxime elapso nonagesimo secundo mentio inferatur, Austria inferior, ultra alia subsidia, ad Jauriensis Confinii defensionem collata, Canisiensi praesidio firmando triginta millia florenorum, Superior vero Austria in triennale auxilium, viginti florenorum millia annue danda promisit. Et quamvis haec addita conditio fuerit, si ipsi Hungáriáé et Styriae Ordines proportione contribuerent : nihilominus tarnen utriusque Austriae Ordines, imminentis periculi magnitudine inspecta, non tantum illam conditionem postposuerunt, et ad id, quod jam ante promiserant, se de integro promptos obtulerunt, sed et Canisiense insuper Confinium quingentis militibus armarunt, et in caementum tredecim millia florenorum dederunt, Croatiae vero et Sclavoniae finibus juvandis, mille ducentos milites, Jauriensibus insuper millenos auxilio miserunt, qui etiamnum ibidem sustentantur. Quemadmodum etiam ipsa Maiestas Sua non exiguas in Canisiam et Croatiae