Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

56 A rOZSONYi ORSZÁGGYÜI.Úg serio, ut boves illos ipsi Thomae Mazas absque ulla tergiver­satione quam primum restituat. De viarum item publicarum dilatatione, etsi in proxime superiori et aliis plerisque Conventibus actum et statutum saepius fűit, nihil tarnen observatum aut effectum fuit hacte­nus ; unde negotiatores, praesertim vero boarii, non satis libe­rum aut securum sibi, cum bobus et pecoribus suis, transitum dari conqueruntur, quod in hodiernum usque diem viae pu­blicae a Dominis terrestribus magis in angustum coarctentur, et quiclem adeo, ut si forte pecus aut bos vei minimum de via in agrum aut carnpum defiectat, statim in poenam aut mulc­tam incurratur, quae decuplo nonnunquam pluris, quam dam­num datum aestimetur. Quare Maiestas Sua, concordibus Ordinum suffragiis, decerni desiderat, viarum latitudinem ita amplam ac largam fieri ac relinqui, ut boves et pecora per eas, commode ac gregatim agi possint ; Supremis etiam Comi­tibiis vcl eorum Yicariis, Judicibusque Nobilium injungi, vias ut metiantur, et siquis sese temere opponere, viamque intra constitutam metam restringere, aut rursum coarctare nitatur, eundem toties quoties id fecerit, centum tiorenis mulctent, eim­demque in expensas compendiario judicio condemnent. Desiderat insuper Maiestas Sua omni studio id agere Ordines, solenni ut Constitutione decernatur, causas defectus seminis et Juris Regii extra seriem judicari, atque intra anni spatium, sive Jndicia generalia celebrentur sive non, eos qui aliquid se juris in ejusmodi bona habere praetendunt, coram Judice Curiae id proferre debere, quo nimirum prolixa ac per­niciosa hujusmodi causarum protractio, quae mala consvetu­dine introducta est, resecetur ; ut de Magnatum itidem in se­mine defieientium bonis, etiamsi Barones non fuerint, aeque ac de Baronum bonis, in extraordinariis Judiciis disceptetur. Ut deinde res clarior evadat, Articulum illum ultimum anni 1587. de novis bonorum occupationibus per Kegnicolas sancitum declarari, et ad dilucidiorem ejus explicationem, clausulam hanc addi Maiestas Sua desiderat ; videlicet, ut salva sit omnibus juris successorii praerogativa, juxta Decre­tum Tripartiti Part. 1. tit. 68. ubi aperte statuitur, successo­rem, si bonis, quae ad se jure devoluta sint, vi privetur, posse

Next

/
Oldalképek
Tartalom