Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIU9BAX. 55 Sunt praeterea in superioribus Regni Hungáriáé partibus oppida, pagij ac loca nonnulla, Turcis vei dedititia ac tributaria vei finitima, in quibus opulenti aliqui mercatores degunt, qui tarn ex Turcia quam ex Transylvania omnis generis merces absque ullis vectigalibus aut Tricesimis apportent, ubi cum Tricesimatores ob metum turcicum assidue versari et mercatores illos observare nequeant; Maiestas Sua decerni cupit, ut Tricesimatoribus proximis, sive nundinarum, sive aliis quibuscunque temporibus eo venire, et quid mercium ex Transylvanica, Turcicave ditione advexerint, explorare, deque iis debitum vectigal exigere ita libere liceat, ut Dorninis illorum terrestribus, neque Tricesimatores ipsos, quod non levi hactenus cum Maiestatis Suae dam no factum, a vectigalium exactione, neque mercatores sibi subditos ab earum solutione prohibere permittat, secl iis potius ut Tricesimatoribus quocunque auxilio praesto sint, injungatur. De injustis quoque et illicitis negotiatorum arrestationibus frequentes et graves querelae adferuntur, quod levi subinde nullaque plane de causa, sed quaesito tan tum praetextu, eorum pecora, vei merces arrestentur, quas ex aresto saepe liberare nequeunt, sed eas recuperandas, vei jure experiri et contendere vei etiam quod tenuioribus lítium sumptus non ferendis, nonnunquam contingit, eas plane deserere, vei denique majores expensas facere cogantur, quam merces ipsae aestimentur; prout Thomae Mazas Transylvano, civi et Negotiatori Ciuitatis Claudiopolitanae abhinc triennio accidit, cui Paulus Cliwzy, absque ulla causa justa, quadraginta boves eripuisse fertur, unde Transylvanorum miuae sunt, nisi ipsi Thomae Mazas totidem numero boves, quot erepti sunt, restituantur, quod alios quoscunque hamm partium mercatores vicissim arrestare, atque eorundem boum jacturam sarcire ipsi decreverint. Ne igitur id, cum Fisci Regii damno, fiat, edendum Edictum Maiestas Sua censet, quo prohibeatur, ne quis deinceps negotiatores eo modo contra jus fasque arrestetur, impediatur, et quod Locumtenenti facultas detur, ut, si coram se quis similem querelam aut actionem moverit, accusatum executumque in expensas, et in duplum condemnet, Memorato autem Paulo Chwzy injungendum