Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

456 HOHVÁTOKSZÁGL ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. ibidem bona habentibus, a singulo fumo per duodecim labora­tores, ad praetactos terminos praestare debeant. Residűitas vero processus eiusdem Joannis Palffi, ad Iuanicb laboratores manuales, prout et alii, praestare de­beant. Ad Crisium vero muniendnm pro bac vice nihil prae­stari potuit, propter limitationem praemissam, ad loca magis necessaria. Quod vero attinet ad Articulos praefati Serenissimi Ar­chiducis Caroli, per Generosum et Mágnificum Dominum Yitum ab Hallek, praefatae Sacrae Caesareae et Regiae Ma­iestatis et Suae Serenitatis Consiliarium, ac Generalem Capi­taneum Confiniorum huius Regni Sclauoniae, medio Magnifici Generosi et Bgregii Dominorum Stepkani Kasztellanfíi de Szentlélek, certorum Equitum, et alterius Stephani Gacsuayn de Bajer luanichensis Capitaneorum, eisdem Statibus et Ordinibus Regni missos, ad eos Suae Serenitati humili scri­pto suo responderunt. Supplicant Suae Serenitati, ut huius­modi supplicem responsionem benigne exaudire, ipsisque Statibus et Ordinibus Regni clemens responsum dare dig­netur. Statútum etiam est,ut uniuersi tam Domini quam Mobi­les, qui in extradatis per exactores quarimmis pecuniarum, Yicecomitibus et Judicibus nobilium ad vadiandum dati es­sent, quietantiasque se habere praetenderent, huiusmodi quic­tantias usque diem Dominicam futurum, festum beati Lauren­tii Martyris praecedentem, hic Zagrabiae Exactoribus produ­cere debeant. Alioqui mox elapso eodem termino, per Yiceco­mites et Judices Nobilium, penes extradatas vadiari debeant. Quam publicam Constitutionem etiam Judices Nobilium ubi­que in processibus eorum publicari faciant. Cum praeterea oh certas causas, numerus illorum 300 haramiarum non modo augeri, verum etiam vix iam interteneri possit, in tam famelicoso tempore, ad solutionem itaque eo­rum, cum iam in aliqua parte misera plebs, nono pane, paruin recreata videatur, concluserunt iidem Status et Ordines, de uniuersorum bonis, nec non etiam unius sessionis Nobilibus, ab integris portis, iuxta nouam Connuraerationem per flore-

Next

/
Oldalképek
Tartalom