Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
1588. JÚLIUS 24. 457 num unuin cum dimiclio, manibus Reuerendorum Dominorum Capituli Ecclesiae Zagrabiensis, prout et, quemadmodum annis quoque superioribus, de omnium bonis soluendum et administrandum. Qui quidem Domini Capitulares, eosdem haramias lustrare, soluere, in eosdem plenariam autboritatem habere possint atque valeant. Quia bis proxime praeteritis diebus Nobilis Matthias Piszachich, alias Judex Nobilium Comitatus Crisiensis, e mcdio sublatus est, in locum eius suffectus est Nobilis Stephanus Berdóczi, qui Juramentum more solito praestitit. Pro Jurato etiam Nobili ad Drauum electus est Nobilis Joannes Vlyak, qui Juramentum praestare debebit. coram Capitulo Zagrabiensi. Dantur literae etiam commendatitiae praefato Domino ad Serenissimos Principes, pro dignitate et officio Comitatus Varasdiensis. Judicia Octaualia festi Beati Jacobi, more solito in hac Ciuitate celebrentur. Assessores veterani, praeter Yicebanum, Magistros Protonotarium et Yiceprotonotarium, Reuerendissimi Domini Nicolaus Zelniczei, Praepositus maior, alter Nicolaus Mikaczius Cantor, Stephanus Budóczi Archidiaconus Catliedralis Canonici Ecclesiae Zagrabiensis. Item Egregii Christophorus Yraghouieh, Caspar Petricheuich, Joannes Shernkóczi, Joannes Jakopouich, Franciscus Ztolnikouich, Gregorius Sugnetich, Petrus Poiatich, Joannes Palffi, Georgius Fodróczi. Noui nunc electi Reueredissimus Dominus Caspar Zkoblicius, Custos et Canonicus dictae Ecclesiae Zagrabiensis, et Stephanus Beriszlauich. Qui quidem Assessores, more solito semper J udiciis ipsis interesse debeant, unius, duorum vel etiam trium absentia non obstante. Quia certum est, imprimis quondam Egregium Paulum Serar alias Capitaneum Hrasztouicensem et expost etiam certos Capitaneos eiusdem Hraszthouiczae, demolita scilicet et destructa eadem Hrasztouicza, certa ingenia et bellica instrumenta nec non etiam campanas illinc in partes Carinthiae abduxisse, quae pertinerent ad Episcopatum hunc Zagrabiensem, quae omuia modernus Reuerendissimus Dominus Episcopus ad finitima illa fortalitia Dombro, luanich et Gradetz impo-