Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.

434 HORVÁTORSZÁGI KS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK. Quibus de causis non modo numerus trecentorum haramiarum centum haramiis augeri potest, verum nec eosdem trecentos diutius intertenere valent. Et nisi Sua Serenitas, in tam cala­mitoso rerum statu, pio aliquo auxilio huic Regno et Confiniis succurreret, actum esset de totius Eegni salute. Atque haec sunt, quae iidem Status et Ordines Regni, ad praemissos Articulos Suae Serenitati, pro praesenti calami­toso tempore statu, respondere habuerunt; supplicantes Suae Serenitati, Domino eorum gratiosissimo, dignetur Sua Sereni­tas hanc eorum iustam et rationabilem exeusationem pro bac vice benigne admittere. Quia Egregius Franciscus Ztolnikouich, alias Judex No­bilium Comitatus Zagrabiensis, in ipso Judicis Nobilium offi­cio ab unclecim fere annis fideliter perstitit, iam vero nunc oh senilem aetatem et corporis aduersam valetudinem, officio sponte cessit; in eius locum surrogatus et electus est Nobilis Joannes Palffi de Abranouetz Zentb Mihály. Item in locum Matthiae Diankouich, alias Vicecomitis eiusdem Comitatus? substitutus est Nobilis Joannes Pogledich de Kotilouetz, quo­rum uterque, iuxta leges et decreta Eegni, solenniter et publice iuramentum praestitit. Praeterea, cum idem Dominus Comes a Zrinio, a pluri­bus praeteritis annis pecunias haramiales ac etiam fnmales, aliasque huiusmodi Eegni contributiones, pro publico bono, ad necessitatem et defeusionem Regni, per Status et Ordines Eegni decretos et deputatos, de bonis suis Castri Ozal, in me­dium eorundem Statuum et Ordinum bactenus dare et contri­buere recusauerit; imo eas pro se reseruauerit, quam si qui­dem contributionem, et alia onera Domini Eegnicolae Eegni Hungáriáé, in proxime praeterita eorum generali Posoniensi Diaeta, per Status et Ordines buius Regni aequaliter, sineque personarum respectu ferenda decreuerint atque statuerint; eapropter statutum est, ut iterum Dominus Vicebanus, cum Yicecomitibus suis et Judicibus Nobilium de facto maiori et validiori manu procedere, ac bona ipsa, iuxta priores publicas Constitutiones, cum extorsione duplae, vadiari clebeat, sub amissione officii sui. Quae quidem dupla in rationem Regni­colarum, ad solutionem scilicet haramiarum cedere debebit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom