Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
1588. FEBRUÁR 21. 435 Eadein ratione reliqui quoque Yicecomites et Judices Nobilium, in processibus suis uniuersos tam Dominos, quam etiam Nobiles, pecunias haramiales necnon donatiuum Vicebano, Yiceprotonotario Regni, per Status et Ordines, ac etiam Yicecomiti Comitatus Yarasdiensis, per eundem Comitatum in subsidium expensarum oblatum, aliasque cuiusuis generis contributiones pro bono publico oblatas, bactenus statutis terminis, ad manus Exactorum administrare resusassent, accepta sufficienti extradata, ab ipsis exactoribus, cum extorsione duppli birsagii vadiari debeant, sub amissione ofíiciorum suorum. Praeterea iidem Comites et Yicecomites ac Judices Nobilium, sub eadem poena, amissione scilicet officiorum, uniuersas iudiciarias deliberationes et sententias, ad cuiusuis instantiam bactenus emanatas vel emanandas, ad requisitionem triumphantis partis, sine ullo respectu personarum, debitae executioni, etiam validiori manu, iuxta scilicet rei exigentiam, demandare debeant atque possint, Quia plurimae controuersiae, differentiarumque materiae ratione tam licentiatorum, quam etiam fugitiuorum, vel clam abductorum colonorum, in Comitatibus inter partes causantes suboriuntur, quod videlicet Judices Nobilium et Jurati Nobiles, facto in facie loci Judicio, de eorum praesentia, in Comitatum ad partis succumbentis instantiam appellationem nequaquam admittere voluissent; id allegantes, quod videlicet in violenta colonorum retentione, vel clandestina discessione, de iudicio impendendo, aut exinde appellatione fienda in publicis Constitutionibus Posoniensibus, Anni Domini 1558, Articulo 31, superinde aeditis, nulla plane mentio facta fuisset, et ideo neque admitti deberet. Propterea statutum est, ut iuxta veteranam Regni Hungáriáé consuetudinem Judices Nobilium. cum Jurato Nobili, iuxta praemissas Constitutiones publicas. tam ratione licenciationis, quam etiam violentae abductionis, vel clandestinae discessionis, statuto legitimo partibus termino, in facie loci iudicium facere, appellationemque exinde ad instantiam partis appellantis, de eorum praesentia ad Comitatum transmittere debeant. Qui quidem Articulus, quantum scilicet pro hac vice, usque ad futuram Congregationem ubique per Comitatus obseruari debebit, 28*