Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
VI. HORVÁTORSZÁGI ÉS SLAVÓNIAI GYŰLÉSEK 1588–1597.
1588. FEBRUÁR 21. 433 parte aliquis dolus, per quospiam de caetero committeretur, sancitum est, ut comperta tali fraude, huiusmodi uniuersas res perpetuo talis fraudulentus amittat. Quod vero acl praeemptionem victualium et aliarum rerum venalium attinet, eam nimirum damnosam et pernitiosam, tam militibus Suae Saerae Maiestatis, quam etiam Regnicolis fore, Status et Ordines publice informati sunt, et etiam pro comperto habent, illam per certos milites Germanos in Confiniis commorantes irrepsisse; abundant enim pecunia, atque egredientes de stationibus ipsorum obseruant et praeoccupant vias, quibus diuersae res venales ad finitima loca deducuntur, atque sie duplicato, interdum etiam triplicato pretio res huiusmodi praeripientes , earundem nimiam caritatem iudueunt. Hincque fit, ut caeteri inferiores milites, praesertim huszarones , sine victualibus cum eorum equis remanent. Magister quoque victualium seu annonarius, pari ratione. quid ad publicum usum comparet, ad manum non liabeat. Oensent igitur Domini Regnicolae, ut Dominus Generalis ab huiusmodi praeemptionis nociua licentia milites ipsos compescat. Ubi vero Sua Serenitas de contribuendo frumento ac denique noua impositione laboratorum ac vecturarum ad finitima loca necessariarum, ac haramiarum centum conductionem Status et Ordines Regni clementer requirit ; iidem Status et Ordines superuacaneum existimant Suae Serenitati pluribus inculcare, quam atrox Dei omnipotentis flagellum et indignatio cruciatu famis atque inediae affiietas huius Regni partes inuaserit, usque adeo, quod miserrima plebs, pars iam iam fame cum liberis moribunda vix animam agat, pars diuenditis pecoribus et relictis sedibus, in diuersas Orbis partes vagabunda discesserit, et adhuc quotidie discedat. His de causis, Status et Ordines non vident modum, quamuis iuxta rei exigentiam, maxime cuperent, clementi Suae Serenitatis adhortationi et paternae monitioni subscribere ; nam misera plebs non habens victui necessarium viaticum, unde secum assumere, per consequens neque aliquos Labores vel vecturas praestare potest. Quibus etiam praemissam restantiarum administrationem, in tam famelicoso tempore, satis maximo oneri (prout manifeste apparet) futuram esse constat. Magyar Országgyűlési Emlékek. VIII, 28