Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.
1594. JÚNIUS 12. 183 IX. 1594. Június 11. Az esztergomi gyűlés fölterjesztése Mátyás föherczegliez. Status et Ordines ßegni, Replicationem Serenissimi Arclii Ducis Matthiae, Domini eorum Clementissimi, ad Articulos suae Serenitatis exliibitos factam, ea, qua par est, reverentia et humilitate perceperunt, et de puniendis iis, qui in lianc gentem hactenus impnne grassati sunt, idem adliuc urgent, quod priori eorum seripto humiliter urserunt. Quod verő adtinet ad articulum de subsidio praestando editum, petunt Status et Ordines Regni, ut sua Serenitas ex duobus unum eligere velit; vei eligat et acceptet priori seripto declaratum subsidium; vei si mavult sua Serenitas, personaliter aderunt penes suam Ssrenitatem tarn Praelati, quam Barones et Magnates, nec non Capitula et Conventus, ac Nobiles possessionati, quilibet juxta suam facultatem et possibilitatem, exceptis inkabilibus ad bellum, nec non viduis et pupillis, qui tamen pro se alios mittere tenentur. Et insuper de qualibet Porta connumerata et rectificata tamdiu, donec hoc praesenti anno 1594. Expeditio duraverit, singulis mensibus singulum florenum Hungaricum dabunt. Narnque ut et personaliter adsint, et praeterea ex propria bursa etiam pecuniam suppeditent, fieri non potest; constituunt tamen hoc loco, ut casu, quo suae Serenitati postremus modus continuandi expeditionem magis quam prior probabitur, tunc Nobiles ii possessionati, qui passim apud Magnates aut Nobiles aut Praelatos stipendia merent, tempore lustrae pro eorum personis singuli singulum equitem bene armatum statuant, eumque genti Comitatuum adjungant. Exactio praefati subsidii pecuniarii fiet per Perceptores Comitatuum eo modo, quo priori seripto est declaratum. Pro Magistro Lustrationum nominant Egregium Domiminum Thomam Vizkelethy vei Andreám Oztrosyth, aut Dominum Personalem Praesentiae, quibus Vice - Comites Regestra Magnatum et Nobilium lustrandorum dare sint obligati, ut juxta illa gentem lustrare possint.