Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.
184 A TARCZALI KS ESZTEttGOMI IIÉSZLEGGS GYŰLÉSEK. Ad videndas autem rationes Domini Deputati nominant Dominos Magistrum Stephanura Zerdahely Prothonotarium Reverendissimi Domini Locumtenentis et Nicolaum Beichy. De centum millibus florenorum petitis, in praesenti particulari Conventu decerni nihil potest; alioquin etiam Sua Majestas Caesarea optime judicare potest, íideles suos Hungaros satis, superque exhaustos esse, nec fieri posse, ut majora onera ferant, quam liactenus pertulerunt et modo etiam ferunt. Minori stipendio militem conscribi, quam prius scriptum continet, Statibus adversum non est, dubitant tamen Status id fieri posse, quod suae Serenitati ex exemplo eorum, qui in partibus superioribus militant, recte constare potest; nec desunt, qui in praesentibus quoque castris militem hoc pretio conscribere voluerunt, sed reperiri non potuerunt. Pro nobilibus quilibet Comitatus suum Capitaneum constituet, cui, prout et Perceptori pecuniae, ac Magistro Lustrae sua Serenitas in Consilio Hungarico justum et condignum salarium ex ipsa contributione designabit. Ut vero primo quoque tempore milites conscribantur, necessarium omnino est; gentes enim Comitatuum, expleto eorum termino, fere omnes dilapsae sunt, quod ut tanto citius fieri possit, non abs re fore judicatur, ut per anticipationem aliqua summa pecuniae corradatur, et confestim manus liuic negotio adhibeatur. Interim nobilitas quoque superveniet, et confectis, dispositisque domi negotiis pecuniariis et subsidiariis, quae eorum erunt partium, fideliter et diligenter facient. De commeatu peculiarem articulum constituere censent opus 11011 esse, nam dummodo caveatur ut milites tales non impediant, sed libere ire et redire possint, justumque pretium solvatur, arbitrantur Status et Ordines Regni in victualíbus defectum nullum futurum, uti quidem ne modo quidem ullus defectus est. Reliqui Articuli priori scripto comprehensi in suo vigore relinquuntur. In Castris Strigoniensibus 11. die Junii anno 1594. Kívül: Eesponsio Regnicolarum aű Proposita suae Maiestatis. (Egykorú irat a magyar országos levéltárban).