Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.

182 A TARCZALI KS ESZTETTGOMI IIÉSZLEGGS GYŰLÉSEK. Ad quod duo lustrationum Commissarii, Hungarus unus et alter Germanus constituendi, qui non tantum lustrationi inter­sint, sed deinceps etiam observent, ne quis pro arbitrio suo, sese abseiltet, aut ex castris sese subducat, aliisque malum exemplum praebeat. Postquam etiam magna adliuc stipendiorum pars vcte­ranis militibus tarn Hungaris, quam aliis debetur, ad eorum persolutioniim Sua Majestas centum millia florenorum ab Or­dinibus boc anno duobus terminis numeranda postulat, ex qui­bus nihil prorsus in alios usus convertendum aut erogandum sit; qua ratione facile et hoc apud milites effici posse existimat, ut aliquam stipendiorum partém remittant. Ut autem et Civi­tates ad talem contributionem permoveantur, [Sacra Majestas Sua serio curatura est. Cum deinceps ad bellicam hanc expeditionem necesse sit, ut annonae et comeatus copia in promtu adsit, sine qua iiustra cum externi, tum interni exercitus conjunguutur, sine qua neque subditis, neque inquilinis, quin spolientur, et infe­stentur, parci posset ; Majestas Sua certam ab Ordinibus iniri et constitui rationem postulat, ut pro sua quisque facultate et qualibet etiam Porta ratam rei frumentariae sive tritae, sivo adhuc integrae, partem tolerabili et aequo pretio, ne quis yendentium aut ementium praegravetur, Castris suppeditet, utque certa loca bene munita annonae, tarn pro incolarum, quam pro militum usu comportandae designentur. Et baec quidem sunt, quae Sacra Caesarea et Regia Majestas fidelissimis et fortissimis istius nobilissimi atque inclyti Regni Ordinibus hoc tempore proponenda censuit, in quibus Ordines suum in Patriam zelum ita ostensuros et testaturos Sacra Majestas Sua confidit, ut inde gloriam illi immortalem consequantur , et magnum ad afflictae Patriae salutem momentum afferant. Quibus Sacra Majestas Sua bc­nignissimi, vereque paterni animi affectum clementer offert. Kívül: Propositio exliibita Ordinibus in Castris ad Strigonium die 2. Junii Anno 1594. (Egykorú irat a magyar országos levéltárban).

Next

/
Oldalképek
Tartalom