Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

II. A TARCZALI ÉS ESZTERGOMI RÉSZLEGES GYŰLÉSEK.1593. és 1594.

1594, JÚNIUS 2. 181 spei in celeritate positinn est, Majestas Sua nequaquam fer­ventium armorum, quae in kostem jam conversa conspiciantur, strepitum pati judicat, ut de aliis in hoc Conventu, quam de Regni defensione ac recuperatione , agatur et consultetur. Reliqua gravamina, ut quae pacatiora requirant tempóra, in commodam Regni Opportunitäten!, donec per kostem de iis tractandi locus detur, differre posse ac debere. Quod et ipsos. met per se Ordines judicaturos existimat. Freta igitur Sacra Majestas Sua liac certa de Ordinibus, subditisque suis carissimis expectatione, benigne, clementer­que imprimis, quemadmodum in proxime superioris anni Con­ventu, postulat, ut Ordines ac Status, in proximum subsequens triennium, quotannis de singulis Portis, Dicae nomine, florenos sex, duobus terminis dandos constituant ac decernant; ita tarnen, ut Dicam illam integram Sacrae Majestatis Suae Ca­mera, quod antehac Semper in usu fuit, colligat. Pollicetur vero Majestas Sua, ne obulum quidem inde ullum aliorsum, quam in Hungarorum, cum equitum , tum peditum , recens conscribendorum , stipendia convertendum ; et quo modo ea pecunia tandem erogata fuerit, Ordinibus ipsis diligenter ex­ponendum esse ; cum de bujus proximi anni Dica rationes ita intricatae, ambiguae et incertae sint, ut quantum inde acce­ptum aut expensum, et in quos usus ea conversa fuerit, nemo satis norit. Quae rationes a constitutis Exactoribus, juxta pro­xime superioris Conventus Decretum, etiamnum requirendae sint ; ut ea, quae solvenda restant, in praesentis belli susten­tationem tribuantur. Cum porro Ordines summám Patriae necessitatem lioc aperto bello prospiciant, ut certatim contra imminentem ho­stem concurrendum sit ; non dubitat Majestas Sua Sacra, quin Praelati, Barones, Magnates, Nobiles, tam veterani, quam novitii, personaliter pro eo, quem erga Patriam et Rempubli­cam gerunt amore, insurrecturi, et in castris coram, quamdiu expeclitio bellica duraverit, constanter comparituri sint, quod benigne postulat. Postulat vero etiam, ut ex qualibet porta miles unus pedes, aut ex duabus portis unus eques armatus mittatur, idque sub certa poena in eos statuta, qui non com­parent, aut non perseverant, aut quod debeant non praestent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom