Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

150 A I'OZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS ac stabiliantur, utque in reliquis Maiestatis suae clitionibus Austriae, Stiriae, Carintbiae, aliisque vicinis, cum qualibet se­orsim separatis Ordinum convocationibus, quemadmodum nego­tii gravitas flagitat, statim agatur, quo nimirum auxilia solida et constantia, quae etiam ultra confinia sese extendant, colli­gantur; cuius rei iam ante quibusdam in locis initium factum. Quae simul atque felicem, qui brevi speratur, finem consecuta fuerint, ut generalis illico Conuentus ex omnibus Regnis et di­tionibus conuocetur, ibique de iuvandis ac sublevandis confini­orum necessitatibus, iuxta Regni Conuentus proximi constitu­tiones, tractetur, Sacra Sua Maiestas effici curabit. Sed ne in bis tantum Sacram[Suam Maiestatem subsistere et conquiescere velle existimetur, uti iam ante apud Pontificem Maximum, apud Hispaniarum Regem Catbolicum, aliosque Italiae Principes, apud Ordines militares Teutonicum et Meli­tensem, apud Respublicas celebriores, et diversos orbis Chri­stiani Magistratus, per legatos ac literas, ad maiora et conti­nua obtinenda subsidia diligenter institit, sic instare non desinet, donec, quod optatur, effectui detur. Cuius rei non per longas moras impetrandae spes iam a plerisque non exigua ostentatur, atque inprimis quidem ab Hispaniarum Rege, ut auxilium ab eo memorabile et magnum conferatur. In quibus subsidiis et auxiliis colligendis distribuendisque, Sacra Ma­iestas Sua conuenientem adbiberi curam, ut in publicos omnia usus recte erogentur, mandabit. In Imperio itidem Sacra Maiestas sua pari modo, non tantum opem et suppetias postulat, sed cum diuersis etiam belli ducibus, rei militaris glória praecipue claris, de equitum et peditum copiis, ubi tempestiuum aut necesse fuerit adducen­dis, multo iam ante egit, et cum plerique Principes se promp­tes ostenderint, tum quidam ultra quatuor equitum Germano­rum millia et regimentum quod vocant peditum, intra breve temporis spácium adducere se posse ac paratum esse rescripsit. Ut vero Maiestas Sua copias aliquas remotiores in incer­tum adbuc euentum priusquam belli fax exardescat, progredi iubeat, minimé consultum videtur, no sumptus inutiliter inipen­dantur, neue temere ac praepropere neruus sine fructu clebi­litetur. Interea, ut conüniorum milites animatiores, erectio-

Next

/
Oldalképek
Tartalom