Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. AUGUSZTUS 15. 151 resque officium faciant, insignem aliquam Sacram Maiestas Sua summám eo iam nunc destinatam quamprimum mittet. De Iiis autem omnibus optabat quidem quam maximé Sacra Maiestas Sua, ut coram in ipso suo Hungáriáé Regno, inter fideles suos subditos, consultare ac statuere quidquid opportunum ac necessarium sit, posset; sed dum kabendorum Imperii Comitiorum, aliisque multiplicibus rerum maximarum curis intenta distinetur, quantum ullo modo pro absentiae ratione potest, propensissimo animo libenter praestat. Interim Sacra Maiestas Sua propositum sibi sunimo studio habet, ut iuxta constitutionem Conuentus Regni proximi, vel etiam si citius aperta belli vis Turcica immineat, ut aduersus aduentantem hostem maiori exercitu eundum sit, ipsamet, et dietae et castris praesit, vel aliquem ex Serenissimis fratribus, suo loco ac nomine, substituat. Ex quibus omnibus cum tani illustris et in aperto sit Sacrae suae Maiesttais erga Regnum Hugariae amor, et qua eius salutem ubique pröcurare ac defendere satagat, pia sollicitudo, magnam Regni Ordines ac subditi causam habent, ut quae a Sacra sua Maiestate feruenter ac sincere praestantur, gratis ac fidelibus animis agnoscant, neque temere se praecipites in desperationem dent, sed quod legati subditorum omnium nomine prolixe pollicentur, in Maiestatis Suae obedientia ac fidelitate firmiter, constanterque perseuerent, utque ipsimet nitro, praeter contributiones ordinarias, quantum ex facultatibus suis possint, pro patria, pro arcis focisque ac salute propria in commune, quod praeclaro aliis exemplo sit, liberaliter libenterque conferant. Id quod Sacra Sua Caesarea ac Regia Maiestas, pro benigna sua, quam ipsis luculentioribus in dies constare documentis cupit, gratia sibi gratum fuisse agnoscet. Az irat élén : Datum Pragae 15 Augusti 1593. Responsum ad secuudam replicationem Legatorum Hungaricorum (Eredeti fogalmazása a bécsi állami levéltárban).