Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

134 A I'OZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS tiones reiicienda putarint; sperantes, Suam Maiestatem id aequi bonique consulturam. (XXII.) Quia yeroinproxime celebratis anno 1587. Co­mitiis Egregius Georgius Debretzeni, alias Vicemagister Ta­uernicorum et Assessor Tabulae Suae Caesareae Maiestatis, propterea quod Dominos Consiliarios, utriusque ordinis, Suae Caesareae Maiestatis, tum oretenus, tum scripto quodam dif­famare, acin bonore et existimatione eorum laesisse perliibea­tur, propter eiusmodi salni conductus ac publicae pacis ac íidei turbationem, per Status et Ordines Regni iudicialiter in nota perpetuae iníidelitatis, amissione scilicet capitis et proprieta­tis ac perpetuitatis uniuersorum bonorum et iurium suorum possessionariorum, rerumque mobilium quarumlibet, Fisco Regio applicandarum, conuictus et aggrauatus fűit; pro ipso tarnen Spectabiiis et Magnificus Dominus Georgius Comes de Zrinio Tauernicorum Regalium Magister, et Supremus Regni ultra Danubium Capitaneus, apud dictos Dominos Con­siliarios Suae Maiestatis utriusque ordinis debito modo inter­cesserit ; Serenissimus quoque Princeps et Dominus Ernestus, Archidux Austriae etc., nomine Suae Maiestatis, partes suas benigne interposuerit ; insuper ipsemet Georgius Debretzeni eosdem Dominos Consiliarios per litteras suas, supplicemque libellum, deprecatus fuerit ; atque ipsi Domini Consiliarii, of­ficii sui ac pietatis Christianae memores, offensarum omnium veniam ei indulserint et concesserint ; propterea iidem Domini Praelati et Barones, Magnatesque et Proceres, ceterique Status et Ordines Regni, communibus votis et suffragiis, antiquata et oblitterata omni et q»alibet praefatae sententiae ac notae in­fidelitatis noxa et vinculo, eumdem in pristinum suum consor­tium et coetum receperunt et adnumerarunt ; redclendo eum, baeredesque et posteros eius capaces omnium iurium, liberta­tum, praerogatiuarum et immunitatum nobilitarium , quibus ipsi de more et consuetudine Regni uti et gaudere solent ; sperantes, eum deinceps non tantum quietum, sed etiam gra­tum futurum. Supplicant autem Status et Ordines Suae Maie­stati Caesareae, dignetur ipsa quoque eundem in suam gratiam et clementiam recipere. (XXIII.) Magnificum Dominum Dauidem Ungnad,

Next

/
Oldalképek
Tartalom