Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- KS MÁRCZIUSHAX. 135 liberum Barouem de Sonnek, Praefectum Consilii Bellici, qui pluribus annis Constantinopoli cum laude Oratorem Suae Maiestatis Caesareae egit ; ibique non Maiestati Suae solum, sed et Regno Hungáriáé ac toti Reipublicae Cbristianae industria et opera sua 11011 parum commodi attulit ; postea autem in eo officio Consilii Bellici. cui praesidet, Regnicolis publice et priuatim profuit ; in diesque eandem de se sporn praebet, seque fidelem et utilem ac bonum Patriae Hungáriáé cinem offert; Status et Ordines Regni. a Sua Caesarea Maiestate benigne requisiti, accedente ipsius quoque pro ea re apud eosdem diligenti interpellatione, ipsum, haeredesque suos in suum numerum aeeeptant, ac superinde more solito iuramentum ab eo reeeperunt ; certo sperantes, quod, iuxta suam oblationem, semper fidelis et utilis ac bonus Patriae Hungáriáé ciuis est futurus. Nos itaque, praemjssa supplicatione dictorum fidelium Nostrorum subditorum, Dominorum Praelatorum, Baronum, Magnatum et Nobilium, caeterorumque Statuum et Ordinum praedicti Regni Nostri Hungáriáé et partium ei subiectarum, clementer admissa, praedictos uniuersos et singulos articulos, modo praemisso Nobis praesentatos , praesentibusque literis Nostris de verbo ad verbum inseri et inscribi facientes, eosdemque, ac omnia et singula in eis contenta, ratos, gratos et aeeepta habentes, eisdem Nostrum Regium consensum beneuolum pariter et assensum praebuimus, illosque et quaeuis in eis contenta, authoritate Nostra Regia aeeeptauimus , approbauimus et confirmauimus ; offereiites Nos clementer, quod praemissos omnes articulos, in omnibus suis punetis, clausulis et articulis, tam Nos ipsi observabimus, quam per alios omnes subditos Nostros, cuiuscunque status et conditionis existant, obseruari faciemus. Imo aeeeptamus, approbamus, ratificamus et confirmamus, harum Nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum in arce Nostra Regia Pragensi, vigesima die mensis Mártii, Anno Dommi millesimo quingentesimo nonagesimo tertio, Regnorum Nostrorum Romani deciino octauo, Hungáriáé et aliorum vigesimo primo, Bohemiae vero similiter deeimo octauo.