Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁKCZIÜSISAN. 129 deerunt modi Maiestati Suae Caesareae, quibus Regnum boc afflictum ac lacerum, si non pristino decori restituere, tamen quantacumque in parte tueri et reformare queat; dummodo aliquando ipsis quoque íidelibus et sinceris subditis suis pias aures minimé claudere velit. Nam, tametsi diffiteri non volunt, nec possunt, Maiestatem Suam Caesaream, diuosque ipsius progenitores, de suo ac caeteris Regnis et Prouinciis, tam immensos sumtus, quorum nec ratio facile iniri queat, immo tliesauros in buius Regni sui Hungáriáé salutem et permansionem bactenus impendisse et in dies erogare; et ipsimet quoque Status et Ordines, de quorum capitibus et fortunis et olim agebatur, et nunc agitur, praeter rerum ac fortunarum suarum grauissima dispendia ac maximam vim sumtuum, proprio quoque sanguini et corporibus numquam pepercerunt, neque bodie parcunt; ita ipsos quoque Status et Ordines Regni continuis tot annorum bellis et cladibus ab hoste, qui totius orbis impérium quaerit, debilitatos et fractos, seque extremo excidio obnoxios conspicientes, pro sua salute et permansione sollicitos admodum et anxios esse opportuit. Quod sicut eis vitio verti nequaquam potest, opem et auxilium a Domino et Rege suo implorantibus; ita quae deinceps consilia amplecti, quidve facere debeant, ea, secundum Deum Optimum Maximum ac Suam Maiestatem Caesaream, tempori et occasioni accommodanda relinquunt. Cuius rei gratia, legationem etiam ad Suam Caesaream Maiestatem mittendam putant, ut, ex Suae Caesareae Maiestatis praescitu et consensu, ad alios etiam Christianae Reipublicae Principes Oratores mittant. Quod quum antea quoque diui Ferdinandi Imperatoris tempore factum fuisse meminerunt; Sua Serenitas apud Suam Caesaream Maiestatem hoc Statuum propositum benigne promouere dignabitur. (II.) Inprimis autem statutum est, ut Sua Maiestas vei Sua Serenitas, ad diem et locum, qui Suae Maiestati vei Suae Serenitati clementer videbitur, eos, qui proxime generali inquisitioni interfuerunt, tam ex Dominorum et Baronum, quam Nobilium ordine, euocet, qui cum ceteris viciniorum Regnorum et Prouinciarum Delegatis conueniant, ac consilia de confiniis, certiori stipendio ac munitionibus operibus firmandis, conferant et communicent. Magyar Országgyűlési Emlékek. VIII. ''