Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

130 A I'OZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS (III.) Item, pro meliori et maion commodo defensionis Regni statuunt, uti pro lioc duntaxat anno, facta noua porta­rum connumeratione, iuxta usitatam consuetudinem, de sin­gulis portis, non per Cameram, sed per ipsorum Statuum ho­mines, modo infra cleclarato, exigantur, incluso Lucro Camerae, singuli tres floreni, in duobus términis; semel pro festő sacri Pentecostes pro media parte; ac secundo, pro altera media parte, pro festő Sancti Martini. Turcis tarnen subditi, iuxta priores constitutiones, sie et Sclaui, medium tantum soluant. (IV.) Similiter Valaclios, Rascianos, Rutkenos, molito­res, in fluuiis propria colonicalia molendina liabentes ; nec non Judaeos et Anabaptistas, ad contribuendum cogendos esse statuunt ; ita ut Valaclii, Rasciani, Rutkeni et molitores instar colonorum ; Judaei vero et Anabaptistae per capita censean­tur ; et Anabaptistae duodeeim denarios de singulis capitibus ; Judaei vero viginti denarios soluant. (V.) Quibus sua Maiestas taxam liberarum Ciuitatum. more solito pereeptam, adiungere dignetur ; nam et ea ad huiusmodi Regni subsidia et défensionem pertinet, et ipsae quoque Civitates niembra Regni sunt ; eademque, qua caeteri, defensione indigent ; ac nunquam, nisi quando alii Regnicolae contribuerunt, taxam eis impositam fuisse constat ; neque un­quam ab istiusmodi contributionum numero auulsae fuerunt. (VI.) Praeterea ex suo aerario etiam certäm aliquam summám, uti se benigne obtulit, adiungat ; ut hoc modo tanto maior cumulus, maiusque auxilium ad Regni defensionem, cuius gratia praesens Regnicolarum Conuentus praeeipue fac­tus est, accedat. (VII.) Ad praemi ssorum vero commodiorem exaetionem liunc, qui sequitur, modum constituunt. Ut quilibet Comitatus exaetorem eligat, eique salarium, prout commodum videbitur, decernat; cui Supremus Comes, vel, non existente Supremo Comite, ipsemet Comitatus possessionatum et probatae fidei virum adiungat ; qui nomine salarii tantmndem aeeipiat. quantum antea iurato nobili solui consuetum fuit ; qui ambo stricto iuramento obstringantur, et pro more et con­suetudine veteri dicent, ac iuramento iudicum contenti sint ; qua quidem dicatione absoluta, rectificatio fiat in Comita-

Next

/
Oldalképek
Tartalom