Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

128 A I'OZSONYr ORSZÁGGYŰLÉS liter, ut omnes et singulos eos articulos, omniaque et singula in eis contenta, ratos, gratos et accepta habentes, Nostrumque Regium eonsensum eis praebentes, authoritate Nostra Regia, clementer acceptare, approbare et confirmare, atque tani Nos ipsi observare, quam per alios quorum interest, omnes obseruari facere dignaremur. Quorum quidem articulorum tenor talis est. Articuli Dominorum Praelatorum, Baronum, Magnatum Nobilium, caeterorumque uniuersorum Statuum et Ordinum Regni Hungáriáé, et partium ei subiectarum, in generali eorum Conventu ad vigesimam quintam inensis Januarii, Anno Do­mini millesimo quingentesimo nonagesimo tertio, indicto, Poso­niisque celebrato, conclusi. (I.) Quod Status et Ordines Regni diuersis scriptis suis aliquoties exbibitis, diuersa ac grauia afflictionuni suarum genera, quibus tollendis Sacrae Caesareae Maiestatis, Domini sui clementissimi, praesentiam tantopere desiderabant, ob Odi­los ponere coacti fuerint ; non aliis de causis factum est, quam quas Sua Serenitas ex iisdem scriptis abunde percepit. Quae si Serenitati Suae minus grata aut intempestiua forte visa sunt ; Serenitas Sua, pro aequitate et dementia Sua, in melio­rem omnia partem interpretari ac calamitosissimae ipsorum conditioni tribuere velit. Quibus sane longe esset carius et optabilius, ab eiusmodi querelis et lamentis potius temperare, quam Suarum Maiestatum aures pulsare et obtundere ; nisi horroré et metu praesentium, impendentiumque periculorum anxii et solliciti, ad id vel maxime impellerentur. Illud tamen ipsis magno imprimis solatio fuit, quod Serenitas Sua Maie­statem Caesaream, Dominum ipsorum clementissimum, tollen­dis grauaminibus opportuna ac certa remedia multo breuiori tempore, quam ipsi Ordines intra anni spatium postulabant, nitro adhibituram benigne polliceatur. Ut vero Sua Serenitas, quam Status pro graui et praecipuo sponsore libenter habent et accipiunt, tarn piam salutaremque oblationem promouere et omnibus viribus in id incumbere yelit, quo illa ad optatum effectum perduci possit, humillime et flagrantissime postulant. Sicuti aequum omnino iustumque esse censent, ut aliquando tandem, post multas Suae Maiestatis dementes oblationes, tot ipsorum preces et lacrimae ac lamenta exaudiantur. Neque

Next

/
Oldalképek
Tartalom