Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1 593. FEBKUÁR- ÉS MÄRCZIUSBAN. 119 tompora ferebant, cum primum hic hostis in nobilissimum lioc Regnum penetravit, quam simultas et discordia auxit, et quae postea alia, cum belli tum pacis non satis firmae, incommoda, dies annique secum traxere. ISTon tarn, ut dictum est, baec esse, quam nostrorum in Numen Divinum gravissimorum peccatorum maximam culpam, quibus tum rite, totoque corde expiatis, sperandum certe foret, et fatalem illám necessitatem perfringi, et reliqua omnia in meliorem statum reduci posse; quod ut nos omnes concernit, sic omnes nos quoque intimis sensibus afficere non immerito deberet. Quae Sua Serenitas de Sua Majestate Caesarea atque Regia pollicita est, quaeve se promoturam obtulit, non est, cur fideles Ordines aliquatenus dubitent, quuni paratissima sit ea ad efiectum optatum perducerea; modo Status et Ordines sibi ipsis ne desint, et consultationi de inquisitione generali locum dent, ut ex superioribus fusius intellexerunt. De Legatione ad Suam Majestatem Caesaream mittenda, siquidem Ordines lioc agunt, ut quae deinceps consilia amplecti, quidve illis facto opus sit, Majestatis Suae arbitrio relinquant: Sua Serenitas Majestati Suae minimé ingratum fore existimat. Perlibenter et hoc Sua Serenitas intellexit, Status et Ordines cum vicinis Regnis et Provinciis de Confiniorum defensione consilia, per suos Delegatos, communicare velle ; consultius tarnen etiamnum existimaret, ut et eorum nomina ederentur sub bis Comitiis, et absoluta ipsis concederetur agendi potestas; praesens enim, quod ob oculos versatur, periculum, moram omnem merítő excludere videtur. Tres de singulis Portis oblatos florenos Sua Serenitas vix existimat ad utraque, tani subsidia, quam insurrectiones sufficere posse; quapropter, si ipsis quoque Statibus et Ordinibus ita videtur, eos ad subsidia Confiniorum grato imprimis ac benevolo acceptat animo; atque ad utiliorem et commodiorem particularis et campestris insurrectionis rationem Statibus et Ordinibus de aliis opportunis mediis prudenter cogitandum relinquit. Dispensationem etiam ejus Contributionis, cum praescitu et voluntate Suae Majestatis, commode fieri posse arbitratur.