Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.120 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Taxam Liberaram Civitatum, more solito perceptam, in eos quoque usus, nec in alios usus, converti Sua Majestas cura­bit, et quantum cle suo addere debeat, re cum Dominis Consi­liariis deliberata, statuet. Quae de Deputatis nominatis et praedictae contributio­nis expensi acceptique ratione, Ordines censent, Sua Serenitas, cum benigna Suae Majestatis voluntate, rata babét. Gratuitos labores, ad Majestatis Suae dispensationem reíerri, piacet Suae Serenitati, quae et de iis, ac restantiis (rationibus, prout Ordines arbitrantur, prius datis et acceptis) audita Dominorum Consiliariorum sententia, ulterius statuet, quae quoque tempore magis commoda et necessaria videbun­tur. Sic etiam quae de continuo in meliorem statum redigendo Ordines constituant, Sua Serenitas cumprimis laudat atque probat, modo in effectum, sine cujusvis respectu, deducantur. Excusationem de Comitiis indictis, evocatione Suae Ma­jestatis, et quae bis similia sunt, etsi ea Sua Serenitas in me­liorem partém interpretatur, liaud tamen seit, an Suae Maje­stati ea ratione integre satisfactum videri possit. Nihil vero Sua Serenitas vel mitigando vel intercedendo intermittet, quo fideles Ordines et Status, peractis Imperii Comitiis, voti sui compotes fieri queant; ac re ipsa intellecturos confidit, non fefellisse Suam Serenitatem illorum opinionem. Quod ad Supremum Superiorum Partium Capitaneum spectat, Sua Serenitas constitutioni Anni 1587. inhaerendum existimat; arbitratur enim Majestatem Suam adhuc ejus esse animi, ut unum ex ipsius Fratribus, cum decenti et sufficienti auetoritate, eo loci constituat. Quod si forte certis de causis differri necesse sit, Serenitas Sua de hac Ordinum supplica­tione apud Majestatem Suam sedulo ac diligenter intercedet. De querelis etiam contra exteros, et Comitem Ferdinandum ab Hardek, utraque parte, in quo jam res versatur, audita, opportuna remedia se adhibituram, et jam antea pollicita est, et nunc etiam pollicetur. De augendis et solvendis militibus banalibus non est, quod Ordines dubitent, atque ei rei Serenissimus, ad quem spectat, Archidux Ernestus recte et mature providebit. De

Next

/
Oldalképek
Tartalom