Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1 593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIUSBAN. 105 rum terrestrium subsint, simul et ii, qui iu Comitatibus liabitant, Juclici sint obedientes. De subsidio Kanisiensi et Baycha ac Keresztwr aediíicando, necnon de militibus Meletensibus et Teutonicis in Confinia transferendis, Sua Serenitas habito cum Dominis Consiliariis tractatu et deliberatione, benigne statuet, quae moderni temporis conditioni quam maximé consentanea et Reipublicae salutaria visa fuerint. Circa alia Propositionis capita, propterea Status et Ordines occupari non existimarunt, (sic) quod cum de bis fere omnibus jam antea in publicis Constitutionibus passim statuta exstent, tempori parcendum putarunt, et ea ad priores Constitutiones rejicienda; sperantes Suam Majestatem id aequi bonique consulturam. Quae vero pauca sequuutur, de bis operae pretium ducunt, sequentes Constitutiones sancire. Quia vero in proxime celebratis anno 1587. ComitiisEgregius Georgius Debretzeni, alias Vicemagister Tauernicorum et Assessor Tabulae Suae Caesareae Maiestatis, propterea quod Dominos Consiliarios utriusque ordinis Suae Caesareae Maiestatis, tum oretenus, tum scripto quodam diffamare, ac in honore et existimatione eorum laesisse perhibeatur, propter eiusmodi salui conductus ac publicae pacis ac fidei turbationem, per Status et Ordines Regni iudicialiter in nóta perpetuae infidelitatis, amissione scilicet capitis et proprietatis ac perpetuitatis uniuersorum bonorum et iurium suorum possessionariorum rerumque mobilium quarumlibet, fisco Regio applicandorum, conuictus et aggrauatus fűit; pro ipso tarnen Spectabiiis ac Magnificus Dominus Georgius Comes de Zrinio et Tauernicorum Regalium Magister, et Supremus regni ultra Danubium Capitaneus, apud dictos Dominos Consiliarios, Suae Maiestatis utriusque ordinis, debito modo intercesserit; Serenissimus quoque Princeps et Dominus Ernestus, Arcbidux Austriae, etc., nomine Suöfe Maiestatis. partes suas benigne interposuerit; insuper ipsemet Georgius Debretzeni eosdem Dominos Consiliarios per litteras suas supplicemque libellum deprecatus fuerit; atque ipsi Domini Consiliarii, officii sui ac pietatis Christianae memores, offensarum omnium veniam ei indulserint et concesserint ; propterea iidem Domini Praelati et