Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.106 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS Barones, Magnatesque et Proceres caeterique Status et Ordi­nes Regni, communibus votis et suffragiis, antiquata et oblit­terata omni et qualibet praefatae sententiae ac notae infideli­tatis noxa et vinculo, eundem in pristinum suum consortium et coetum receperunt et adnumerarunt; reddendo eum haere­desque et posteros eius capaces omnium iurium, libertatum, praerogatiuarum et immunitatum nobilitarium, quibus ipsi de more et consuetudine Regni, uti et gaudere solent, sperantes, eum deinceps non tantum quie tum, sed etiam gratum futurum. Supplicant autem Status et Ordines Suae Maiestati Caesareae, dignetur ipsa quoque eundem in suam gratiam et clementiam recipere. Item, postquam in praesenti rerum et temporum statu, videtur Regnicolis, ut in Ungaria duos, in Sclavonia vero uni­cum terminum iudiciorum octavalium habere sufficiat, statú­tum est, ut pro parti bus Regni superioribus octavo die festi Sancti Georgii Martyris, iuclicia in Civitate Cassouiensi cele­brentur; pro Comitatibus vero eis- et ultra Danubium sitis, a Lipthowia versus has partes incipientibus, hic Posonii pro octavo die beati Lucae Evangelistae similiter peragantur; in Sclavonia, Zagrabiae vel Varasdini pro Dominica Invocavit, et durent ubique, uti hactenus, quadraginta diebus, exceptis festis. Videtur etiam Statibus et Ordinibus Regni aequitati congruum esse, ut Vicebanus pro tempore constitutus causas contra Dominum Banum motas, vel movendas revidere et ad­judicare, debitaeque executioni demandare possit; sicuti in Ungaria Vicecomites possunt et solent causas Supremorum Comitum revidere. Caeterum in iuramentorum depositione, quae ex causa­rum processibus communis scilicet inquisitionis, ac purgatione sui per conjuratores fienda, subsequi sólet, in Sedibus Comi­tatuum saepenumero nonnulli falsum iuramentum, contra Deum et ejus iustitiam, facere solent; ideo, si' qui tales mani­feste et evidenter falso jurasse dinoscentur, idque aperte con­stiterit, Supremus Comes vel Vicecomes, comperta rei veri­tate, tales perjuros, ex suo officio in Sedem citare debeant, ac eos, iure convictos, pro demerito puniant. Qua in re appellatio ad Curiam Regiam admittatur; reo interim in vinculis existente

Next

/
Oldalképek
Tartalom