Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN

1.104 A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS eligant idoneum, cui Supremus Comes adjuuget aliquem ap­tum et sufficientem hominem, quorum uterque erit iuratus, qui facta, ut praemittitur, nova portarum connumeratione, in exigendo procedent, juxta priorum annorum Constitutiones; qui quidem exactores dabunt rationes dictis tribus Deputatis, ipsi vero coram Dominis Consiliariis tenebuntur eas conferre. Salarium exactorum erit, dimidium ejus, quod bactenus a Ca­mera Dicatoribus dari fűit solitum. Quo autem, et quos in usus Confiniorum haec taxa seu contributio erogari debeat, et quan­tiirn cuique Confinio ex ea attribuendum sit, Sua Serenitas nunc hic cum Dominis Consiliariis Ungaris benigne deliberabit. De commeatu seu annona Confiniis danda decreverunt Status, ut de singulis Portis novae connumerationis, singulae metretae Tyrnaviensos conferantur, et illico ad manus dictorum Deputatorum dentur, pro extremis Confiniorum necessitatibus servandae. Omnes autem tale frumentum, in eum locum con­vehant, quem dicti Deputati eis ostendent. Ultimus Diaetae proximae praeteritae anni 1587. Arti­culus, de novis occupationibus bonorum editus, sic intelligatur, ut salva sit omnibus iuris successorii praerogativa, juxta De­cretum Tripartiti l.Tituli 68. ubi aperte statuitur, »Successor si bonis, quae ad se iure devolvuntur, privetur, possit intra annum, eorundein bonorum possessionem recuperare, sibique citra violentiae poenam usurpare;« ita ut nihil in Consti­tutionem praefatam peccasse censeatur is, cui. successio competit. Aequum est, ut novitii Nobiles litteris armorum donati militent, quandoquidem eorum personae eadem, qua alii ve­tusti Nobiles, libertate gaudent; sed quia in ejusmodi litteris armorum adipiscendis certi abusus cleprehensi sunt-, ita, ut saepe numero eas etiam non satis de Kepublica benemeriti consequantur: statutum est, ut ejusmodi nobilitationes seu litterae armorum non omnibus promiscue concedantur, nisi iis, quos Domini Consiliarii, vel Capitanei Suae Majestatis, aut Comitatus et Civitates commendaverint, aut quos constat esse milites strenuos, ac de Republica benemeritos. A solutione tamen Dicae, et aliis oneribus civilibus exempti non sint, si in Curiis nobilitaribus non habitaverint, et iurisdictioni Domino-

Next

/
Oldalképek
Tartalom