Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
1593. FEBRUÁR- ÉS MÁRCZIIJSBAN. 103 Caesaream Majestatem brevi Comitiis Imperialibus occupatam fore, et alioquin aestatis tempore, imminente undiquaque hoste, Comitia nostratia celebrari vix posse, ideoque existimant liiberno tempore Suam Majestatem Caesaream Regno hoc suo invisendo et tollendis gravaminibus commodius, quam aestate vacaturam; quemadmodum adhuc humillime instanterque supplicant, Sua Caesarea Majestas ne ejusmodi scripto nimium offendatur, neque diutius advent um suum differre velit, sed exauditis fidelium suorum precibus, ea qua pollet potestate, sublatis variis informationum et Cancellariarum generibus, afflictis Reipublicae rebus clementissime praesens subveniat, Imprimis vero supplicant Suae Caesareae Majestati, dignetur in partibus Regni superioribus Cassoviae, Supremum Capitaneum Ungarum constituere, ut tot querelae cessent, quae in dies ad aures Suaruui Majestatum, gravi Regnicolarum detrimento perferuntur, sicuti nunc quoque non desunt variae et enormes querelae ex illis partibus, contra exteros, et Comitem ab Hardegh, nunc Jaurini Praefectum, quas nunc Sua Serenitas benigne exaudire, ac iis eoercendis et puniendis opportuna remedia adhibere dignetur, sicuti Sua Serenitas nuper se benigne obtulit. Caeterum, ut ad subsidii exigendi modos redeatur, Yalachos, Rascianos, Ruthenos, molitores, libertiuos, carbonarios, Judaeos, Anabaptistas ad contribuendum cogendos esse statuunt; ita, ut Yalachi et Rutheni, molitores, libertini et alii, juxta priores Constitutiones, Judaei vero et Anabaptistae per capita censeantur. Et Anabaptistae duodecim denaríos, de singulis capitibus, Judaei vero 20 denarios solvant, Exactio istius contributionis pro hoc anno non pertinet ad Cameram, sed ad eos, quos Regnicolae ad eam exigendam decreverint; videlicet in partibus Regni superioribus deputatus et electus est Dominus Sigismundus Rákóczy, in his autem Comitatibus eis- et ultra Danubianis usque ad Sclavoniam Dominus Stephanus Illyesbázy, in Sclavonia autem Dominus Nicolaus Isthwánffy. Sed ita, ut quoniam in Sclavonia portarum numerus in angustum redactus est, ex subsidio Regni Hungáriáé decem millia florenorum eo dari debeant. Quorum Deputatorum officium erit, ut in quolibet Comitatu exactorem