Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 8. 1588—1597 (Bp., 1883)
I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS 1582. FEBRUÁR- és MÁRCZIUSBAN
102 A POZSONYI OLTSZÁGGYÜLÉS mae solutio pro singulo majore pecore singulis 25 nummis augebitur, uti Regnicolae hoc tempore non alienum esse putant) futurum omnino est, ut hoc modo Reipublicae et Regni defensioni non contemnendus cumulus, neque parvi momenti auxilia accedant. Quibus praestitis, cum Deo volente, Status et Ordines domum hinc remeabuut, Congregatione in singulis Comitatibus indicta, ultra haec praemissa omnia, de particulari insurrectione eas inibunt rationes, ut tam Ecclesiasticae personae, possessionati Nobiles, quam unius sessionis. et qui recenter armorum litteris donati sunt, etiam proprio aere, non tantum colonoruin opera, ad repentinas necessitates, militem in promptu habeant; sic ut pro Patria, eiusque salute et permansione etiam supra vires suas aliquid egregium praestituri sint. De restantiis autem gratuitorum laborum ab anno 1580. praeterito Vicecomites et exactores eorum rationem dare teneantur, iuxta publicas Regni Constitutiones, coram Supremo Capitaneo, et uno Consiliario Camerae; quae vero ante illud tempus in restantiis sunt, silentio praetereant, quandoquidem Judices villarum, et etiam multi Yicecomites e vivis excesserint. Ubi Serenitas Sua satis mirari nequit, quid Statibus in mentem venerit, ut non modo sibi Comitia indicere, verum ad ea Majestatem Suam propria autlioritate evocare praesumpserint, neque quid sui fuerit officii atque obedientiae, quid Regem, quid subditos deceat, satis consideraverint: Serenitas Sua benigne meminit, quam flagranter, quo studio et affectu, quam ardentibus votis animisque, in superioribus Comitiis Majestatem Caesaream pro invisendo hoc afflicto Regno suo, ac gravissimis eius malis sanandis interpellaverint, ac eius rei perficiendae Majestas Sua Caesarea spem quoque ipsis praebuerit, atque adeo in sequenti Conventu Serenissimus Princeps, et Dominus Dominus Archidux Ernestus, Dominus noster Clementissimus, cum Statibus inquisitionem in eum finem instituerat, ut vel Sua Majestas Caesarea, cum huc veniret, aut data per Suam CaesareamMajestatem Serenitati Suae absoluta remediorum adhibendorum potestate, fideles suos, voti compotes redderet ; quod cum liactenus non successerit, nunc non alium in finem praestituta certa die Suae Majestatis Caesareae desideratam praesentiam postularunt, quam et quod sciunt Suam