Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

1582. JANUÁRBAN. 39 Pro communi quoque, viatorum potissimum bono, Maie­stas sua statuendum existimat, ut qui telonea iusto possident, pontes interteneant integros, in locis necessariis, sul) poena amissionis suorum teloneorum. Alia quoque loca, ciuitates, oppida, pagi, telonea non habentes, vias malas, intra suas rnc­tas sitas, pontibus et aggeribus intertenere teneantur. Et si quae loca ad praeparationem suarum yiarum non sufficerent, viciniores pagi auxilio esse; liorum vero executio vicecomiti­bus et judioibus nobilium singulorum comitatuum, data illis superinde plenaria facultate, additaque aliqua mulcta, committi debeat. Cum donatarii, quibus Maiestas sua. tanquam de se, eiusque praedecessoribus, ac toto reguo benemeritis, bona per defectum seminis ad fis cum deuoluta, in huiusmodi seruitio­rurn remunerationem ac recompensam, conferre solita est, per integrum hominis saeculum illis potiri iure nequeant, iniquis possessoribus illa mordicitus, per summám iniuriam, retinen­tibus, et possessionem suam friuola litigatione defendentibus ; Maiestas eius benigne postulat, ut Status et Ordines, non tam íisci causa, quam sua, publicique boni studio ac communis iusti­tiae amore, admittant, acin nouum usum reuocent modum illum, in decretis Mathiae regis descriptum, liimirum quod iudex cu­riae aut eius vicegerens det anniuersarium talibus donata­riis, annoque uno elapso, iudex curiae, aut eius vicegerens, adhibitis duabus tribusue personis iurisperitis, iudicent causam eam, quae sibi de defectu seminis oblata fuerit. Unde si qua partium appellauerit, ad sedem iudiciariam regiam eandem transmittant. Iniusti vero bonorum detentores, seu malae fidei possessores, in restitutione omnium prouentuum, quos de bonis illis mala fide ac nullo iure possessis interim perceperunt, ac praeterea in refusione expensarum partis aduersae conuin­cantur. Relatum quoque est Caesareae Regiaeque Maiestati, quoad decimas episcopatus et capituli Agriensis,frugum vino­rum et agnorum, nonnulla irrepsisse, quae reformatione digna sint.Solere enim magnates et nobiles non paucas sessionum colo­nicalium et praesertim desertaram ac praediorum terras ad curias suas nobilitares applicare, ac postea iterum vei ser-

Next

/
Oldalképek
Tartalom