Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

2<) l'OZSONYl ORSZÁGGYŰLÉS. vitoribus suis, vei rusticis colendas concedere, a quibus ipsi quidem nomas et decimas pro se capiant, decimas autem episcopo dari vetent, eo sub titulo atque praetextu, quod terrae illae sessionum desertarum et praediorum ad cu­rias suas nobilitares pertineant, atque ob hoc uobilitares, et per consequens a datione decimae immunes existant; allegan­tes publicam quandam constitutionem, qua sancitum sit, ne de frugibus, in terris ad curias nobilitares pertinentibus, decimae episcopo soluantur. Solere etiam libertinos quam plurimos con­stituere, quos tametsi rusticanis seruitiis, solutionibus censuum et nonarum ipsi obnoxios non habeant, in aliis tarnen rebus eorum ministeriis utantur, et tales libertinos, ut plurimum ali­cuius artificii gnaros, constituant, sartores nimirum, cocos, pi­scatores et similes, qui in sua arte, non minori cum utilitate, dominis suis inseruiant, quam coloni rusticana obeimtes onera. Inde vero sequi, ut cum tales sibi in libertinos eligant, permit­tere nolint, quod decimas episcopo soluant, se quoque ipsos liberos habere allegantes. Quibus rationibus plurimum utique de episcopatuum decimis decedit, ac per consequens Caesareae et llegiae Maiestatis suae arcibus finitimis, ad quas illae aren­dantur, haud leue infertur damnum. Idcirco Maiestas sua operae pretium, ac pro bono publico necessarium fore existimat, huic quoque rei opportunum adhiberi remedium, ac proincle con­stitui, quod de terris quidem, siue ab antiquo ad curias nobi­litares possessis, siue recens ad easdem de sessionibus desertis et praedialibus applicatis, quae praecise ad curias suas nobili­tares coluntur, ob praerogatiuam nobilitarem episcopo, nulla detur decima. Yerum de terris arabilibus sessionum desertarum et praedialium, quas dominus terrestris subditis suis distribuit, et de quibus nonam accipit, decima episcopo conferatur. Li­bertatio quoque nobilium suis subditis facta, colonum a solu­tione nonae duntaxat, dequa sola et non de decima dispensandi et eximendi dominum terrestrem habere facultatem constat, liberare, ipsique ea in parte suffragari debeat; ecceptis solis ser­uitioribus stipe, victu et amictu dominorum terrestrium viuen­tibus, qui a solutione decimae de terris nobilitaribus exempti omnino esse debeant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom