Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

1582. JAJiUÁBBAN. 31 IV. 1582. Január 15. Rudolf király országgyűlési propositiója. Sacra Caesarea ac Hungáriáé et Bokemiae etc. Regia Maiestas, Dominus uoster clementissimus, a toto tempore, quo iüclyti huius Regni Hungáriáé gubernacula suscepit, in eam rem omni maiori studio, cura et sollicitudine incubuit, quo non tantum iustitia, pax atque securitas in ipso Regno, ac inter Meies suos Regnicolas vigeret, sed et afflictissimae eius reliquiae a potentissimo hoste vicino ita defenderentur ac con­servarentur, ut simul spes esse posset, Regnum istud, post tot calamitates, aerumnas et oppressiones, quibus tanto iam tem­pore agitatur, suo aliquando pristino nitori et amplitudini re­stitutum iri. Quod autem liuic Maiestatis suae pio paternoque studio, ac ipsorum quoque fidelium Regni Ordinum et Statuuni iustissimo desyderio, rerum eventus minus corresponderit, id vero horum praecipue temporum iniquitati, ac variis, quae inter­venerunt, difficultatibus et impedimentis tribuendum erit. Et­enim cum Caesarea Raegiaque Maiestas superiori anno septua­gesimo octavo, ob graves urgentesque causas, et eas quidem ad ipsins Hungáriáé Regni incolumitatem et tuitionem potissime pertinentes, illo relicto ad superiores Austriae partes, inde vero ad Regnum suuni Bohemiae se conferre, ibidemque diu­tius, quam sperarat, subsistere coacta esset ; Maiestas sua non omisit, quin indictis iam fere ante biennium Regni comitiis, per Maiestatis sue fratrem charissimum, Serenissinium Archi­ducem Ernestum etc., absentiae suae tarn necessariae causas fidelibus statibus explicaret; eosdem benigne diligenterque cohortando, ut Interim dum Maiestas sua ad ipsum Regnum propius accedere posset, eorum quae Maiestatis suae nomine ? pro fidelium Regnicolarum quiete, patriaeqne suae defensione et securitate praedictus Serenissimus Archidux propositurus esset, deliberationem susciperent, ac communi necessitati op­portune consulerent, Quibus Maiestatis suae monitis ac pa­ternis exhortationibus siquidem is qui merito debuisset locus datus esset, non dubitat Maiestas sua, quin et iis rebus, de

Next

/
Oldalképek
Tartalom