Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

I. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1582. JANUÁR- ÉS FEBRUÁRBAN.

32 POSZONYI ORSZÁGGYŰLÉS quibus Status et Ordines sibi tunc coquerendum, forte non immerito, putarunt, ipsorum consilio atque ope salubre aliquod remedium adhiberi, et quae postea subsecuta sunt, mala atque incommoda, magna ex parte praecaveri potuissent. Hanc vero tam idoneam occasionem neglectam fuisse Maiestati suae, cum alias multis de causis, tum ipsorum imprimis fidelium Regnicolarum causa, molestissimum accidit. Attamen cum ob suam illám absentiam se huic rei opportune mederi liaud posse in teliigeret, illud tum temporis ferendum, ac ulteriori delibe­ratione in aliud tempus, quo Maiestas sua praesens cum fide­libus Statibus et Ordinibus conferre posset, reiecta, publicae nihilominus necessitati et defensioni quibuscunque aliis ratio­nibus subyeniendum consulenclumque ac tantum onus utcun­que sustinendum fűit. In quo sane Maiestas sua nihil quod a se praestari potuit. desyderari passa est. Et quamvis Maie­stati suae hoc rerum statu, nimirum dictis comitiis iam solutis, illisque omnibus, quae ibidem agenda erant, infectis, nihil ma­gis in votis fuerit, quam caeteris negotiis, quae longiorem Ma­iestatis suae absentiam requirebant, non tam rite compositis, quam derelictis ac postpositis, statim ad inclitum suum Hun­gáriáé Regnum properare, ac promulgatis denuo comitiis, iis de rebus, quae ad illius incolumitatem et conservationem, ac eam quidem cum totius reipublicae christianae bono con­iunctam, pertinerent, cum fidelibus suis Regnicolis conferre, sicque, communicato cum iisdem consilio, eas rationes inire, quibus et ipsorum querelis idonea provisio adhiberi, et tam publicis Regni, quam privatorum necessitatibus consultum esse posset; atque eo plane animo, non ita multis post dissolutum priorem conuentum seu Dietam mensibus, alia Regni comitia indixerit. Nihilominus tarnen factum est, ut cum ob afflictio­rem Maiestatis suae yaletudinem, tum alias gravissimas cau­sas, quae et ipsae ad inclyti huius Regni quietem et securita­tem haud postremo loco spectare visae sunt, Maiestati suae adventum in hoc usque tempus differri necesse fuerit; idem­que tanto maiori cum Maiestatis suae molestia et dolore, quo gravius Regni huius, ac fidelium suorum Regnicolarum aeru­mnis et calamitatibus afficitur. Ideoque sibi persuasum omnino habet, Maiestas sua, fideles Status et Ordines longiorem hanc

Next

/
Oldalképek
Tartalom