Fraknói Vilmos (szerk.): Monumenta Hungariae Historica 3. Monumenta Comitialia regni Hungariae 7. 1582—1587 (Bp., 1881)

III. A POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. 1587. NOVEMBER 14.–1588. JANUÁR 10.

252 POZSONYI ORSZÁGGYŰLÉS. Hinc inter reliqua incommoda factum est, non sine magno proventuum et fisci suae Sacrae Maiestatis detrimento, adeo­que roboris Kegni diminutione, ut complurium Baronum demor­tuorum bona ad privatas, easque nihil fere vel de sua Sacra Maiestate ac Regno meritas personas uno vel alio modo devene­rint, et Regnum ipsum eiuscemodi dominiorum dilaceratione, ve­luti membris mutilatum, paulatim sit enervatum ; nam non raro contingit, quod hoste subito ingruente, nemo sit, qui occurrat, praeter paucos nobiles et miserum vulgus, ac si qui stipendiarii casu offeruntur. Inde etiam fit, quod etiam tenuiorum bonorum collationes saepe indignis, praesertim pecuniosis conferantur, et bene meriti negligantur, et beneficia quoque Ecclesiastica aut oppignorentur hominibus laicis, aut alienigenis, contra yetera iura et libertates Regni conferantur ; inde anticipationes Tricesimarum , innumerabiles deputationes, negotiatoribus, boariis et aliis peregrinis partitas exercentibus, et Suae Sacrae Maiestati et militibus stipendiariis, ob grandem obsoletorum pannorum et mercium aestimationem, pecuniamque ex regno exportationem damnosissimae ; inde metallicorum proventuum suae Sacrae Maiestati per inscitiam Praefectorum incredibilis iactura, postquam peregrini praecipua parte metallorum clam emptorum potiuutur, Officialibus suae Sacrae Maiestatis aut ignorantibus, aut conniventibus, aut quo a fodinariis pro sua Sacra Maiestate redimant, saepe non habéntibus. Inde fodi­narum cupri suae Sacrae Maiestatis satis damnosa inscriptio et alia infinita, quae longum esset recensere. Secuudam partem gubernationis, bellicam scilicet, Con­silium bellicum sibi yendicat, qua parte si sua Sacra Maiestas locorum inprimis finitimorum statum, tam quod munitionem, quam curam commeatus ac aliarum rerum necessariarum concernit, explorare dignabitur, pleraque in extrema prope­modum incuria et annonae ac aliarum rerum necessitate posita esse animadvertet. Capitaneorum plerique non virtutis aut meritorum causa assumuntur ; sed multi affinitatum et similium vinculorum respectu, non pauci largitionibus sibi yiam ad eos consequendos parant ; quo fit postea, ut non digni­tati suae Sacrae Maiestatis, aut publico Regni commodo ac defensioni, sed privatis rationibus, miseri yulgi afflictioni omni

Next

/
Oldalképek
Tartalom